Genghis Khanis vestigia repetens
Genghis Khanis vestigia repetens
Vir Australianus cui nomen est Thomas Cope a Mongolia
profectus usque ad Pannoniam triennio pervenit, Genghis Khanis
Mongolorum ducis vestigia repetens.
Nullo hodierno vehiculo functus, iter decem milium
chiliometrorum cum tribus equis perfecit (summatim tredecim
equis, nullus enim totam viam percurrit), quorum unus hominem
ceteri commeatus omniaque necessaria transportabant; apud incolas
terrarum lustratarum hospitia ad tempus petere solitus erat.
Canem album et nigrum "Falconem" (Tigon) appellatum,
quo in Kazachistania viator donatus est, inde usque ad metam
constantem sodalem habuit. Cum metam contigit, id est vicum
Hungaricum Opusztaszer, Thomas dixit se facinoris certos heroas
animalia reputare, qui frigora rigidissima atque aestum
intolerabilem (a L gradus Celsianos sub nihilum usque ad totidem
super nihilum) tulissent. Bis fures equos abstulerunt, canis vero
in Ucraina hieme ereptus apud metalla semivivus inventus est: qui
ovis crudis et aqua vitae sustentatus post tres septimanas
recreatus iter perrexit. Thomas Cope canem secum domum ducturus
est, magno tamen cum dolore equos derelinquet.
Narrant historici duces Magyaros in vico Opusztaszer, haud
longe a Budapestino, post similia itinera anno LCCCXCVI
convenisse ut terram conquisam inter se dividerent, apud tescorum
finem quorum alter terminus in Mongolia iacet. "In hoc vico
finis est, si et historiae signa et terrarum descriptionem
observes" inquit Thomas.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|