Annus
2 0 0 7


d

ECCLESIA

"Semel homicida, semper homicida"


Τότε προσελθὼν ὁ Πέτρος εἶπεν αὐτῷ· Κύριε, ποσάκις ἁμαρτήσει εἰς ἐμὲ ὁ ἀδελφός μου καὶ ἀφήσω αὐτῷ; ἕως ἑπτάκις; λέγει αὐτῷ ὁ ᾿Ιεσοῦς· Οὐ λέγω σοι ἕως ἑπτάκις, ἀλλὰ ἕως ἑβδομηκοντάκις ἑπτά.

Scripsit Bruno Schrep, in Latinum convertit Nicolaus Groß

Quidam theologus evangelico-lutheranus, quamvis aetate iuvenili hominem necavisset, ab Ecclesiâ Boreali-Albianâ munere instructus est curatoris animarum. Huius ecclesiae praeceptores, quamquam vehementer vituperantur, praeceptum ignoscendi Christianum secuti non e munere dimittunt peccatorem paenitentem.

Visitator, qui Bernhardum D., parochum evangelicum, sêro vespere urget, ut respondeat quaestionibus suis, videtur esse consternatus atque desperatus. Qui inquietus in conclavi huc illuc currit, negat sellae praebitae, sudat. Subito genua flectit, iterum prosilit.

"Domine Pastor, remittitne Deus peccata omnia?"
"Qui ea remiserat, antequam nos eadem commisimus."
"Etiam si agitur de homine necato?"
"Etiam."
"Quare hoc tam certo scis?"
"Scio quidem."


Theologus Bernhardus D.: Quantâ fide dignus est curator animarum, qui violavit Dei praeceptum quintum?

En accipe ea quae hic sacerdos non dicit: Idem ipse non potest, quin credat Deum sibi ignoscere, quia alioquin non pateretur, quod ipse olim commisit scelus horribile. Parochus D. enim, cum iuvenis esset, necavit hominem. Avaritiae causâ. Et a iudice inter sicarios damnatus est ad custodiam perennem.

Cum adhuc esset captivus, idem vir studuit theologiae pernoscendae, per octo semestria, examen superavit. Ex nonnullis annis Bernhardus in provinciâ Germaniae borealis curat senes et mancos, aegrotos et *drogomanicos, instituit baptismos, matrimonia, funera. Homiliam habet cottidie sacra observans.

Bernhardus est vir non notabilis, quietus, qui deliberat, antequam loquitur. Qui numquam damnat, raro aestimat, saepe nihil facit nisi alterîus verba audit taciturnus. Hic vir advocari solet, si aegroti timore trement, si confitentur ii qui deliquêrunt, si quis est moriturus.

Conductrix autem operae, id est Ecclesia Evangelica, nunc vênit in angustias Bernhardi causâ – pastoris animarum, qui olim necaverat hominem.

Nunc facinus huius hominis per decennia diligentissimê celatum subito vim habet ad eum ipsum et ad institutionem, apud quam officio suo fungitur: quidam enim frater sacerdotis, quocum rixaretur de hereditate accipiendâ, irâ incensus mysterium prodidit praepositis ecclesiae ironicê scribens "Apud vos debetne aliquis homicidium facere, ut liceat sibi curare senes et aegrotos?"

Ita factum est, ut intra et extra ecclesiam homines acriter disputent de hôc casu difficili. Unâ ex parte: Quatenus fide dignus est sacerdos caritatem praedicans et in nomine Dei benedicens, qui ipse violaverit praeceptum Dei quintum? - Alterâ ex parte: Nonne ipse Saulus effudit sanguinem hominis, antequam factus est Paulus? Nonne ipsis Christianis culpae dimissio, id est ignoscentia, permultum valet, paene plus valet quam cetera omnia?


Bernhardus D. habet 21 annos, cum actis diurnis inserenda curat verba haec: "Vir iuvenis, cum alia occasio desit, hac viâ studet cognoscere puellam lepidam."

Cum idem esset 17 annos natus, iam reliquit domum parentium, iam habuit amorem cum aliquâ muliere, qui non bene successit. Nunc Bernhardus quaerit. Quid quaerit? Hoc ipse non certê scit. Mulierem ducendam in totam vitam? Rem, quâ demonstret, quantum possit? An nil vult nisi delectari?

Professionem didicit mercatoris argentarii, adversus aetatem suam admodum iuvenilem iam praepositus est parvae sedi exteriori. At Bernhardus plura vult assequi, multo plura. Qui vult admirationem movêre patri, qui eum eiusque duos fratres iterum iterumque mulcaverit humiliavitque. Bernhardus vult fieri magnus et potens idque quam celerrimê. At iuvenis hoc quomodo potest assequi?

Puella autem 18 annos nata quae legit textum a Bernhardo insertum eidemque respondet, vult abire, abire in regionem remotam. Quae vult exire ex viculo „Dorsi Canini" (regio ruralis, quae originaliter dicitur „Hunsrück"), ubi habitat ex quo nata est, ubi omnem, reverâ omnem incolam novit. Ubi secundum morem agrestem puella, si in domo parentum celebratur mactatio, debet currere per viam principalem cum caudâ porcinâ sibi adiunctâ.

Pater, qui est agricola totîus vici divitissimus, vult unicam filiam suam a parentibus suscipere praedium, id est postea curare 20 hectâreâs agrorum et multa pecora.

At Helgam K., puellam quae est comâ suffuscâ, staturâ gracili, animo comi atque hilari, piget vitae rusticae, scholae agriculturalis, necnon patris severi, qui pauca tantum permittat. Helga somniat de vitâ megalopolitanâ, quae sibi varietate videtur iucundior esse quam rustica; nam haec puella semel tantum iter fecit longius itinere ad oppidum Confluentiae (Koblenz) facto.

Bernhardus D. autem, trossulus, capite more adulescentium iubato, perspicillis *aurimarginatis, promptus in loquendo et agendo, puellae simplici videtur esse quodammodo princeps fabulosus, qui venerit, ut se ex angustiis viculi sui liberaret.

Puella imperita, curiosa, cupida vitam cognoscendi, libenter credit ea quae iuvenis sibi promittat, affirmet, assevêret: se connubio coniunctos victuros esse felicissimê. At reverâ Berhardus D. iam pridem consilium cepit diabolicum.

Quamvis nequaquam in amorem inciderit, brevi postquam Helgam cognoverat, ab eâdem petit nuptias. Quia parentes puellae hanc petitionem strictê recusant, iuvenis puellae 18 annos natae persuadet, ut clam vasa sua colligeret secumque avehatur.

Mâne cuiusdam diei Veneris Bernhardus recentissimo autocineto rubri coloris, celeritatis magnae, quod fraudulenter sibi comparavit, cum pecuniam sponsione a fratre acciperet, venit ad familiam Helgae in Dorso Canino poma terrestria metentem. Bernhardus parentes mendacio fallens: "Helgam" inquit „mecum abducam ad parvum iter faciendum, quo novum autocinetum experiamur". Pater monet: „Ne diutius vehamini quadrante horae". At parentes unicam filiam suam postea numquam revidêbunt.

Bernhardus cum Helgâ petit Edinburgum urbem Scotiae, ubi minorennibus (qualis Helga fuit – illo tempore in Germaniâ maiorennitas incohata est aetate viginti unius demum annorum) licet connubio coniungi sine assensu parentium. Parisiis Bernhardus vendit autocinetum, pecuniâ acceptâ emit tesseras volaticias. Nunc idem quadamtenus omnes combussit pontes post se positos: a munere professionali destitit, habitaculum deseruit, nemini valedixit. Id quod primo sibi ipsi visum est deliramentum, magis magisque factum est Bernhardi consilium firmum: Idem vir uno ictu vult defungi curis suis omnibus. Ut hoc consilium ad effectum adducat, id sibi proposuit, ut Helgam interficiat.

Haec autem puella 18 annos nata, ut est animo bono et hilari et amoris beatitudine affecto, laetê exspectat nova et mira, nihil mali suspicatur. Nec Helga habet suspicionem, cum Bernardus D. paucis diebus ante nuptias assecurationem vitae paciscitur, qua, si unus coniugum mortuus erit, alter accipiet 450.000 (i.e. quadringenta quinquaginta ferê milia) librarum vel 3,5 (tres – virgula – quinque) miliones marcarum Germanicarum.

Vespere nuptiarum, d.13. m.Oct a.1972, Bernhardus D. uxorem suam ducit ad scopulum Salisburyanum, unum ex altissimis locis in Edinburghensi viridario Holyroodiano sitis. Summo in scopulo tenebrae sunt nigerrimae, locus solitarius, mulier iuvenis timore affecta susurrat: „Aliquid hôc loco malum est" et maritum obsecrat: „Rogo, rogo te, ut mecum redeas." At rogat nimis sêro.

Bernhardus D. simulat se caespitare, uxoris corripit coxendicem, quasi vellet eam retinêre, sed deinde eam de scopulo deicit. Quae decidit tamquam lapis, statim moritur.

Bernhardus postea rettulit: „Antea ei narraveram de amore, de infantibus, de rebus futuris communiter agendis. Ne animadverteret, se a me necatum iri."

Die post hoc homicidium Bernhardus D. telephônat cum patre Helgae. "Sumus connubio coniuncti, ergo licet te meque inter nos tuissare (i.e. familiariter appellare)." – „Ubi est Helga?". „Helga est in caelo".

Astynomi Scoti Bernhardo contendenti uxorem suam de scopulo decidisse infortunio, per breve tantum tempus credunt. Cum iidem accipiant de assecuratione vitae pactâ, Germanum comprehendunt. Iudicium Edinburghense, cui nomen est High Court of Justiciary, post causam iudicialem trium tantum septimanarum Bernhardum condemnat inter sicarios.

Bernhardus hodie dicit se in custodiâ poenali demum rectê intellexisse, quantum scelus commisisset. Somniat de facinore suo. Videt puellam decidentem, iterum iterumque. Idem se cruciat opprobriis in se ipsum dictis, sibi maledicit, sibi nomina imponit increpatoria, qualia sunt „glaeba caeni" et „nihilum inutile", volvitur ululans, pugnos pectori impulsans super pavimentum cellae suae custodiariae. Necnon incipit legere bibliam.

Eâdem lectione, quam prius contempsit, Bernhardus nunc suavissimê afficitur. Idem vir nonnulla capitula duodecies legit aut saepius, mox multos locos memoriter tenet. Nunc Bernhardus firmê credit Deum sibi ignovisse et praedestinare vitam suam futuram. Propter conversionem suam interdum tam beatus est, ut experiatur momenta extaseos religiosae.

Qui captivus cantat, sibilat, ridet in cellâ suâ, excitatur ad summam animi commotionem. Bernhardus vocat „Domine, te diligo" et „Vita mea tota est tua" – qua therapiâ sui ipsius ferê hystericâ idem vir id assequitur, ut evîtet superetve culpae conscientiam dolorosissimam.

Nonnullis diebus post animus Bernhardi D. tranquillatur. Hominibus, qui circa eum vivunt, videtur funditus mutatus esse.

In custodiâ Scoticâ, ubi Germanus „necator mulieris" primo „porcus nacista" contemptim erat vocatus et propter contumaciam suam vexatus, nova pietas captivi numeri 3629/72 primo irridêtur et respuitur. At mox cavillatio mutatur in reverentiam.

Ipsi furciferi timendi, qui violentiâ et drogarum mercaturâ et stupro violento in ceteros captivos dominantur, consulunt hunc virum mirê pium, qui scit patienter audire et manifestê intellegit omnes errores humanos. Qui, cum ceteri chartîs ludant aut televisorium spectent, semper incumbit libris suis perlegendis.

Bernhardus D. post 16 annos e custodiâ dimittitur; qui non solum didicit artes pictoris et decoratoris, sed etiam (cum sibi licêret certis spatiis temporis custodiam relinquere) absolvit integrum studium theologiae universitarium. Ab Universitate Edinburghensi datur „licentiatus theologiae", quo accepto licet fieri parochus Bernhardo, homicidae damnato – certê hic est casus huiusmodi unicus. Professores autem eidem theologo, qui in custodiâ poenali etiam didicit linguam Graecam et Hebraicam, urgenter suadent, ut petat gradum doctoris.

At Bernhardus D., interim 37 annos natus, cupit remigrare in Germaniam, in illam terram, quam olim unâ cum Helgâ iuvene relîquit. Bernhardus vult revidêre matrem, quae eum interdum visitavit in custodiâ. Necnon vult omnibus, fratribus, hominibus prius sibi nôtîs, demonstrare se hominem factum esse alium, animam suam esse purgatam.


Praepositi ecclesiae evangelicae Germanicae, quorum sedes sita est Hannoverâ in urbe, non gaudent de petitione peccatoris paenitentis. Responsabiles putant homicidam damnatum nulli communitati christianae parochum posse praefici. Alioquin nemo vult hunc filium perditum a ianuâ prohibêre.

Bernhardus D. primo fit praeceptor cuiusdam *neocomîi (domûs, ubi iuvenes coluntur), brevi post, instructione additiciâ factâ, curator mancorum. Quibuscum idem facit excursiones, dispensat conventûs craticulandi vespertinos (orig. Grillabende), eosdem adiuvat in magistratibus adeundis. Ibidem nemo scit, quae Bernhardus prius fecerit.


A.1999 denuo mentio incidit de facinore a Berhardo olim commisso, cum idem theologus in magnâ institutione evangelicâ petit munus curatoris animarum. Antequam eidem licet operari in gerontocomiis et nosocomiis, ante quam accipit permissionem specialem baptismos, coniugia, funera instituendi, adeundus ei est praeceptor officialis supremus, is est episcopus responsalis.


Idem dux ecclesiasticus, cum audiverit Bernhardi historiam vitae, interrogat: "Estne tibi confidentia haec faciendi?" - "Est, Deo adiuvante". "Si ita, mi frater, tibi optima quaeque exopto."


Episcopus rem sic decernit cum aliis tum hac de causâ: Bernhardus D. postquam e custodiâ dimissus est, mulierem in matrimonium duxit, est pater complurium liberorum, habitat unâ cum familiâ in magno habitaculo, vitam degit verê probam. Nullus vir quondam captivus melius ad societatem denuo accommodari potest quam Bernhardus.


Mulieri autem, quam cognoverat in choro ecclesiastico, Bernhardus brevi post iam confessus est: „Fui in custodiâ poenali". – „Verumne?" „Per tempus longius." „Quamdiu?" „Per sedecim annos". „Si ita, multa passus es".


Amica Bernhardi, etiamsi audit, quomodo idem scelus commiserit, tamen audet nubere viro uxoris interfectori. „Equidem" amica inquit „te talem considero, qualis tu es hodie".


At parentes Helgae K. a Bernhardo interfectae non iam possunt novum vitae spatium incohare. Morte unicae filiae violentâ etiam eorum vita destructa est. Annis post filiam amissam, brevi ante Natale Domini, cognati visitant parentes Helgae. Levir interrogat: „Quare non habetis arborem nataliciam?" - „Nobis" pater Helgae inquit „non iam est Natale Domini. Nec umquam erit. Numquam."


Idem agricola post homicidium factum arcam funebrem, cui filia mortua est imposita, e Scotiâ domum affert, filiam curat in coemeterio vici patrii sepeliendam. In lapide sepulchrali inscribitur nomen Helgae puellare, non – ut fieri solet – nomen gentilicium mariti homicidae.


Quodam astynomo adiuvante pater observat, quid postea fiat de homicidâ, accipit eundem in custodiâ convertisse ad religionem necnon adversarium sui omnium maximum in Germaniâ incohasse cursum honorum ecclesiasticum.


"Si iste" pater inquit ius iurandum faciens „homiliam habuerit, ego surgam et exclamabo vera quae facta sunt: ‚Ne ullum verbum credatis isti hypocritae. Iste interfecit filiam meam. Iste mihi luet’."

Hoc non factum est. Parentes Helgae moriuntur animis exacerbatis, pater aetate 70, mater 75 annorum. At malum, quod pater exoptavit illi, qui interfecerat filiam suam, reverâ accidit, praesertim familiae Bernhardi parochi – eadem res apta est materia ad drama scribendum.

Ex quo casus Bernhardi tractatur publicis disputationibus, morbus uxoris suae ingravescit. Quae ne fortissimis quidem medicamentis sanatur.


Etiam Bernhardi filia, medio in tempore pubertatis, adducitur in magnum discrimen. Eadem usque nunc de vitâ patris priore nihil prorsus suspicata re revelatâ vehementissimê consternatur atque perturbatur. „Equidem" filia inquit „priusquam alterum hominem necarem, necarem me ipsam".

Haec puella tenerrima conatur se proicere autocineto vehenti, degluttit superdosin trochiscorum somniferorum, ut ipsa sibi mortem consciscat. Quae vix aliquid comedit, pondus habet 38 (duodequadraginta) tantum chiliogrammorum. Quandocumque corripitur irâ et desperatione, quod saepe fit, patrem increpat esse „homicidam diffututum".


Bernhardo autem patri praeterea patiendum est christianos evangelicos perturbatos publicê vituperare, quod tali viro liceat fungi officio parochiali, in interreti et christianos et non-christianos indignari de casu parochi homicidialis.


Aliqui homo per interrete vagatus in electronico foro Saravipontano scribit stomachabundus: „Semel homicida, semper homicida – talis vir non ferendus est munere ecclesiastico instructus." – Alter autem vituperator interretialis: "Equidem" inquit „istum statim dimitterem" – et tertius, qui dubitat de praeceptorum ecclesiae valetudine mentali: "Ecclesia in dies mihi videtur magis ridicula."


At praeceptores Ecclesiae Boreo-Albianae („Nordelbische Kirche") firmê praestant Bernhardum D. curatorem animarum. Quod faciunt cum aliis tum hac de causâ: per duodeviginti annos, quibus Bernhardus functus est munere ecclesiastico, per multos annos liturgiae celebrandae et casûs necessitatis curandi et auxilium mancîs ferendi, labores a Bernhardo exanclati ne semel quidem ab ullo homine vituperatae sunt.


Itaque Otto-Uvius Kramer, praepositus circuli ecclesiatici Oldenburgensis, sic argumentatur: "Fides Christiana non vivit nisi peccatis ignoscendis et novis initiis faciendis". Iohannes Christianus Knuth autem episcopus Slesvigianus decretum, quod dicit esse „certê problematicum" defendit his verbis: „Nos quidem bibliam habemus ratam."


Maria Jepsen episcopa Hammaburgensis collegis assensa supplet verba haec: "Omnis homo habet ius occasionis alterîus. Si eum peccati paenitet sincerê, non licet ei illud obicere in aeternum."


Necnon eadem episcopa affirmat ecclesiam etiam in muneribus attribuendis sequi verba Iesû quae sint: "Dimittas usque septuagies septies."

Matthaeus 18,21-22 Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: „Domine quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies?" Dicit illi Iesus: „Non dico tibi usque septies: sed usque septuagies septies."

Hanc relationem d.24. m.Iul. a.2006 in periodico interretiali „Spiegel online" publicatam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae