Annus
2 0 0 7


rugby

Secundum sponsionatores in certaminibus pilae ovalis triumphent lusores Neozelandenses

Scyphus Mundi ludi harpasti

Certamina Scyphi Mundi ludi harpasti sive pilae ovalis (Anglice rugby), quae hoc proximo die Veneris (7 Septembris) Lutetiae Parisiorum incipient, quartus maximus agon athleticus sunt totius orbis terrarum - post Olympiaden, ludos mundanos pedifolii necnon ludos mundanos athleticae levis. Sicut haec ludi, Scyphus Mundi harpasti quarto quoque anno fit. Hornotina certamina iam sexta vice fient, ludusque eorum finalis tenebitur Lutetiae die 20 Octobris in Stadio Francogalliae (Stade de France), quo stadio 80 milia spectatorum contineri possunt. Per scrinia televisoria nonnulla centena milionum hominum certamina spectaturi putantur.

Aemulatorum viginti manus in quattuor greges dividuntur: grex A (Anglia, Samoa, Africa Meridionalis, Tonga, USA); grex B (Australia, Canada, Fidia, Iaponia, Cambria); grex C (Nova Zelandia, Italia, Lusitania, Dacoromania, Scotia) et grex D (Argentina, Francogallia, Georgia, Hibernia, Namibia).

Prosperatus maximi numeri sponsionum Nova Zelandia est.

Usque ad nonum decennium praeteriti saeculi certamina harpasti tantum inter quinque (deinde sex) terras Europaeas habebantur, inde adhuc ludi alterius in hac disciplina momenti Scyphus Sex Nationum nominantur.

Studiis imprimis lusoris Australiani Harold Tolhurst manus nationales ex terris aliarum continentium, Britannis huic rei invitis, ad ludos participandos invitatae sunt. Prima certamina internationalia Scyphi Mundi harpasti anno 1987 in Nova Zelandia habita sunt.

Victores ultimi praeteriti agonis anno 2003 Angli discesserunt.

Nunc Internationali Foederationi Pilae Harpasti 95 manus nationales adsunt.

Harpastum autem tempore Romanorum ludus pilae erat sabulone fartae, quo ludo legionarii valde gaudere solebant.

Scripsit Stanislaus Tekieli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae