Annus
2 0 0 7


ERFINDUNG MIT NEBENWIRKUNGEN

HANC INVENTIONEM HABERE EFFECTUS SECUNDARIOS

Pater camerophoni mobilis

Decem tantum annis ante Philippus Kahn invênit camerophônum mobile, hodie hoc instrumentum est ubiquitarium necnon multum valet ad societatem: Omnis ferê homo factus est aliquatenus relator aut speculator aut testis indicia colligens. Philippus ipse autem praecipuê gaudet, quod res tam bene successerit.

Sive formidulosa grandinatio *amuciana (amok shooting) in Universitate Virginiae technicâ facta sive verba illa odio plena, quae dicta sunt inter supplicium capitale Saddami Husseini dictatoris quondam Iraciani, - omnia haec recepta sunt camerophonis mobilibus. Eorum *scopocinemata spectata sunt ab aliquot milionibus hominum necnon sunt indicia potestatis, quam nunc omnis ferê homo tenet manibus suis.


Pater et inventor gloriosus: Philippus Kahn

Etiam is vir, qui a.1997 invênit primum camerophonum mobile, stupefactus est revolutione cultuali, ad quam efficiendam ipse contulit. Philippus, qui etiam condidit Borlandianam negotiationem materiae programmaticae, prior competitrix negotiationis Microsoftianae: "Hoc instrumentum" inquit, „est perquam commodum. Quo semper fieri potest, ut aliquid memoriae mandetur cumque amicis communicetur. Itur in cauponam, ibi modo celebratur alicuius dies natalis et subito omnis conviva eximit camerophonum suum. Hoc est mirabile".

Philippus non sine causâ talibus momentis temporis eximiê gaudet. Idem enim primum camerophonum eo tempore plassavit, quo uxor sua parturibat filiam suam primam. "Cum" Philippus inquit, „primam nostram infantem exspectaremus, communicare volui photographemata cum amicis et familiâ. At nondum exstitit via simplex."

Indigentiam esse cognitam, mercatum effectum

Dum Philippus exspectabat in nosocomii statione obstetriciâ, computatro suo mobili scripsit parvum programma et misit aliquem, qui emeret nonnullas partes in proximâ tabernâ electronicâ, ut ipse coniungere posset cameram suam digitalem cum telephono mobili. Cum nata esset Sophia filia sua, Philippus photographemata eius misit ad amicos ubique terrarum versantes.

Decem annis post in Civitatibus Unitis 41% (quadragenae singulae centesimae) convictuum domesticarum possident camerophonum; Michael Cai *analystes negotiationis „Parks Associates" explicat: "ferê non iam praebentur telephona mobilia camerarum expertia". Negotiatio commercii investigandi Gartneriana exspectat hôc anno ubique terrarum venditum iri circiter 589 (quingenti undenonaginta) miliones telephonorum mobilium camerâ instructorum, a.2010 (bis millesimo decimo) venditum iri plura quam unam miliardam.

Cum accedat, quod interrete et *scopocinematêa interretialia, quale est YouTube, magis magisque valent, dubium non est, quin vis talium instrumentorum etiam augeatur – sive erit bono sive malo societatis.

Camerophonum habere effectus suos secundarios

Fridericus Turner, professor assistens Universitatis Stanfordiensis, cuius thema speciale est ratio, quae intercedit inter media digitalia et cultum civilem, dicit haec: „Decennio praeterito camerae observationis semper fuêrunt magna instrumenta imaginis nigrae albaeque, quae imposita erant aedificiis. At nunc homines communes gerunt cameram occultam."

Ex instrumento a Philippo a.1997 privatim plassato factum est phaenomenon massale. Parentes photographemata infantulorum non iam in gyrum dant chartacea, sed monstrant spectaculum imaginum telephono mobili inditum; photographematîs camerophono factîs efficiuntur causae iudiciales necnon turbae politicae.

Systema Philippi primum factum est fundamentum novae negotiationis, quae appellata est „LightSurf Technologies" et postea vendita est „VeriSign". Negotiatio „LightSurf" fabricavit materiam programmaticam, cui nomen fuit „PictureMail", et cooperata est cum fabricatoribus telephonorum mobilium, ut mobilia instrumenta telephonica instrueret technicâ ratione photographicâ. Primum camerophonum commerciale a. 2000 in Iaponiâ venditum est a negotiatione „Sharp", a.2002 prima instrumenta huius modi veniêrunt in Civitatibus Unitis. Celeriter functiones instrumenti photographicae coniunctae sunt cum *scopocinematicis (video functions). Philippus autem pro certo habet camerophonum modo demum inceptum esse excoli; quod instrumentum factum iri multo subtilius et multiplicius.

Scripsit May Wong (AP), in Latinum convertit Nicolaus Groß

PHILIPPUS KAHN

...est inventor verê multiplex: Idem Francogallus a.1952 natus studiis matheseos musicaeque classicae perfectis a.1982 emigravit in Civitates Unitas, ubi anno sequenti condidit negotiationem Borlandianam. Eiusdem vis oeconomica linguis programmaticis inventis, quales sunt „Turbo Pascal" et „C++" quadamtenus exaucta est, sed mediis annis nonagenariis deminuta. At hôc tempore Philippus iam aliam condiderat societatem mercatoriam, quae appellata est „Starfish". Hac quattuor annis post a Motorola incorporatâ Philippus condidit „Lightsurf", a.2003 „Fullpower".


Philippus autem non solum linguâ computatrali („Turbo Pascal") et camerophono inventis in tantam claritudinem pervênit, ut nomen suum permaneat libris historiae technologicae inscriptum. Idem enim vir viginti diplomata possidet inventionum et in numerum refertur „viginti hominum historiae computatralis omnium praestantissimorum" (sic scribitur in periodico informatico, c.t. est „Byte"). Sed non spectat ad gregem inventorum computatralium praedivitissimorum, quales sunt Gates et Jobs: Nam mediis annis nonagenariis Philippus dicebatur iam decoxisse, quia in angustias impulsus erat numero concursorum augescente et causis iudicialibus, quae spectavêrunt ad diplomata inventionum – (e quibus denique evasit victor). At Philippus iterum iterumque ausus est nova incohare novamque possessionem peperit praecipuê diplomatibus inventionis photographicae. Hodie inventor camerophoni non solum possidet proprium gregem velificatorum, sed etiam propriâ fundatione beneficâ a.1998 conditâ studet meliores facere condiciones vivendi infantium.


Musicae autem iassiacae amicis Philippus, qui se ipsum vocat „amatorem huius musicae ambitiosum", etiam innotuit modis musicis editis, quibus musicam classicam cum iassiacâ coniungere studuit.

Hanc relationem d.26.m.Maii a.2007 h.14.56 in periodico interretiali „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae