Annus
2 0 0 7


Trabs ultimae salutis?

Summa Argentaria USA auxilium foris apportat

Trabs ultimae salutis?

Summa Argentaria Civitatum Unitarum (Fed) sanavit condicionem nuper labentium bursarum mundi, die Veneris inopinate dimidia parte centesimae, ad 5,75% scilicet, comminuens usuram deductionis, qua ipsa Fed argentariis commercialibus (privatis) pecuniam mutuum dat. Indices bursarum Europae necnon ambarum Americarum gradu celerrimo per reliquam partem diei crescebant.

Nuntio hac occasione divulgato Fed se monstravit paratum alias actiones facere, si id necessum erit, ad oeconomiam sanadam, quod a multis praenuntiare intellegitur usuram principalem Americanam, qua argentariae commerciales mutuum sibi praebent pecuniam singulo die afferendam - quae usura hodie limine 5,25% nititur, quod a plerisque nimis putatur - etiam mox minuendam.

Actio Fed plus tamen ad psychologiam negotiatorum appellat quam ad realia oeconomica. Usura deductionis enim relative pauca pecunia - cottidie in medio 87 miliones USD - mutuum datur. Hac re tamen peracta, negotiatores nunc exspectant Fed ad maiora transgredi.

Difficultas vero bursarum hodierna in eo est, quod nemo scit quem ad modum argentariae mundanae (minime tantum Americanae, ut exemplum recens Gallicae BNP Paribas monstrat) crisi hypothecarum Americanarum haereant. Haec crisis nunc not tantum ad hypothecas civium privatorum spectat sed etiam credita multimiliardaria a societatibus commercialibus petita difficilius impetranda facit. De qua re dolorose nuper certiorem factus est exempli gratia fabricator automobilium Chrysler, pecuniam quaerens ut se a societate cum Daimler redimat: licet rationes satis sanas teneat necnon a domo collocatoria Cerberus Capital iuvaretur, pecuniam sibi credendam invenire adhuc non valuit.

Pro nunc sine dubio actio recens Fed auram in foris mundanis praevalentem meliorem reddit. Rerum bursalium periti timent tamen multum nunc a mente ipsa negotiatorum pendere, quam quomodo agatur praevidere difficillime est. Si proximis tribus aur quattuor sessionibus aliqua re aut rumore commoti in terrore panico vendere syngraphas incipient, mundus bursalis in crisin temporis longius fortasse collabetur. Tunc certe Fed usuram principalem semel aut saepius comminuet (argentaria Goldman Sachs nunc putat eam ter hoc anno id facturam, quamquam usque ad diem ultimam Veneris nullam hornotinam usurae demissionem praeviderat), eodem modo quoque invita minuens vim dollaris.

Hoc tamen facere non poterit in sempiternum.

Scripsit Nanompouphos



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae