Consociationem Aeronauticam Americanam (NASA) arbores in planeta Marte serere velle
Consociationem Aeronauticam Americanam (NASA) arbores in planeta Marte serere velle
Vide disticha audibilia
Mexico ex urbe – Quinquaginta gradus frigoris, aer tenuissimus et paene omnino ex dioxidio carbonis constans: In Marte planeta nulla arbor crescere potest. Olim autem fortasse poterit. Nam biologi et astronomi ex Mexico et Civitatibus Unitis Americanis volunt superficiem Martis, nunc mortuam et lapideam, in regionem viridem silvis et lacubus insignem mutare.
Experimenta faciunt in altissimo monte Mexicano Pico de Orizaba, vulcano exstincto, cuius culmen nive tegitur, latera silvis. Nullo alio loco arbores in tanta altitudine crescunt: Etiam 4200 metris supra altitudinem maris vivunt, ubi non nisi quinque gradus caloris sunt. Hac de causa vulcanus docere potest, num et in Marte arbores seri possint. Ut enim homines in Marte vivant, necesse est silvas ibi serere. Sic olim aer hominibus spirabilis fiet, ut explicat McKay, qui pro Nasa Ames Center in California sito laborat.
Raphael Navarro-Gonzalez, qui in Universitate Nationali Autonomo Mexicana (National Autonomous University) in urbe Mexico sita laborat, iam novem annos silvis montis illius studet et cum collegis consilium de Marte cepit. Planetam gazis calorem retinentibus – e.g. methano – calefacere, deinde bacteria illuc mittere volunt, quae ex luce energiam faciant. Deinde homines in Martem volabunt et semina arborum serent. Sic aerem hominibus spirabilem fieri posse credunt.
"Fabula videtur, sed nos putamus re vera fieri posse", Navarro-Gonzalez ait. "Vidimus nostrum planetam gazis calefieri; in Marte autem idem gazis fortioribus celerius efficere poterimus."
McKay ait primos homines post decem vel quindecim annos in Martem mitti posse, calefactionem quinquaginta annis post incipere posse. Etiam scrupulos morales vincendos esse ait: "Non simulabis nos deos esse, sed potius horti cultores. Tamen quaestiones morales graves sunt."
Multi homines docti credunt in Marte iam vitam esse – etsi fortasse non nisi pauca bacteria – et inventum iri. McKay et Navarro-Gonzalez etiam putant planeta calefacto glaciem in polis liquescere posse, ut lacus fiant.
Mense Augusto ineunte Consociatio Aeronautica Americana (NASA) machinam volucrem nomine "Phoenix Mars Lander" in Martem misit, quae explorabit, num bacteria ibi vivere possint, et explicabit, cur Mars, planeta olim calidus et humidus, nunc frigidus et glacialis sit. Si in Marte aqua inveniatur, fieri possit, ut ibi vita sit.
Si appareat iam vitam in Marte esse, Navarro-Gonzalez ait se et collegas propositum statim deposituros esse; hominibus enim non licere eam vitam aere calefaciendo necare. Si autem planeta sterilis sit, vitam a terra illuc transferri posse.
"Fortasse post centum annos arbores in Marte erunt", McKay ait. Navarro-Gonzalez autem minus audacter censet silvas in planeta rubro, cum celerrime, post nonnulla saecula fore. Antea homines post iter sex mensium ibi sub semiglobis terrestrem pressum aeris efficientibus vivere et procellas vehementes pati debere. Saeculis labentibus gravitatem minorem homines miris modis mutare posse putat: Possint enim multo proceriores fieri, et radii cosmici mutationes geneticas necnon cancrum efficere possint.
Fortasse ergo non tam prudens erit Martem in alteram terram mutare? "Non puto", inquit McKay, "homines in Martem emigraturos esse, ut olim homines cum coniugibus liberisque in Americam transmigrabant, ut eam sibi novam patriam facerent."
Ex periodico "Der Spiegel"
Scripsit Caecilia Koch
|