Adulescens illo tempore 17 annos natus modo scholam superiorem Douglasii County superaverat discipulus classis suae optimus, fuit bonus lusor pedifollii Americani, ei praebita erant stipendia variarum universitatum studiorum, erat homo celebratissimus in parvo mundo, quem usque id tempus noverat. Fortasse autem hoc ipsum ei quadamtenus erat problema. Fortasse is se habuit nimis bene.
Illâ nocte, qua vita Genarlowii Wilsonii prorsus mutata est, factum est convivium anni ineuntis luxuriosum, quod licet appelletur orgia sive bacchanal. Quidam Wilsonii condiscipulus in deversorio autocinetico duo conclavia conduxerat, ubi fuerunt marihuana et alcohol et modi musici. Duae puellae ibidem fuerunt et sex pueri. Omnes inter se cognoverant in scholâ. Unus ex iis celebritatem cinematographavit.
In actis diurnis refertur in taeniâ magnetoscopicâ postea ab astynomis investigantibus retentâ spectari, quomodo puella 17 annos nata manifestê inebriata coierit cum compluribus condiscipulis et amica eius 15 annos nata sex pueros fellaverit. At postridie mane, cum resipisceret et manifesto terreretur, puella maior natu apud astynomos indicium fecit stupri violenti. Itaque magistratûs casum susceperunt perquirendum.
Paulo post – non difficile erat rem indagare – actor publicus adulescentes accusavit stupri violenti et abusûs puellarum venerei gravioris. Sed crimen stupri violenti mox est sublatum, nam scopocinemate perquam clarê patuit puellas nequaquam coactas esse, ut venere uterentur.
Quinque pueri iam ante causam iudicialem incohatam confessi sunt se graviter abusos esse puellâ minorenni – irrumavisse enim puellam 15 annos natam – ideoque puniti sunt poenis minoribus; solus Genarlowius patronis suadentibus recusavit, ne hôc modo pacisceretur cum magistratu accusatorio. „Ego" inquit „non sum vitiator puellae".
Qua fuit superbiâ, fortasse contumaciâ, Wilsonus punitus est plenâ lêgis severitate. Propter casum graviorem abusûs puellae minorennis – in Georgiâ Civitate Americae foederali pro tali habetur irrumatio puellae, quae minor est sedecim annis, etiamsi irrumator ipse est adhuc adulescens – Genarlowius m.Februario a.2005 damnatus est ad custodiam decem annorum sine spatio probationis necnon inscriptus est indici stupratorum poenalium.
Tum multi homines erant indignatissimi. Propugnatores iurum civilium statim commemoraverunt comparabilia delicta venerea in Georgiâ facta, propter quae stupratores albi clementius puniti essent quam Wilsonus nigritanus. Sed etiam commentatores conservativi defendêrunt iuvenem damnatum. Necnon legislatores echo publicâ acceptâ lêgi durae adiunxerunt clausulam, cui nomen indiderunt Romeonis et Iuliae. Ex illo tempore si qui adulescens (minor 18 annis) coit cum altero adulescente (maior 14 annis) utroque assentiente, haec actio non iam habetur pro facinore poenali, sed tantummodo pro irregularitate.
At nova haec forma legis ad Genarlowium Wilsonum, cuius demum casu lex potuit et debuit corrigi, nullum habet effectum: Quae non valet ad casûs priores. Iuveni, qui interim habet 21 annos, nihil restat nisi ad iudices appellare.
Diurnarii rettulerunt Georgiae iudices supremos casum Genarlowii tractaturos esse mense Octobri. Usque ad hoc tempus Wilsonus minimum custodiâ detinebitur. Heri enim recusata est petitio, qua iuvenis cautione data dimittatur usque ad decretum iudicum definitivum.
Wilsonus illo tempore si cum puellâ 15 annos natâ habuisset coitum vaginalem, immo si eam gravidam fecisset, damnatus esset ad custodiam unius maximum anni. Interim Genarlowius in custodiâ sedet ex 28 mensibus.
Hanc relationem d.28.m.Iun., h.16.54, a.2007 in periodico interretiali, c.t. est „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: