Annus
2 0 0 7


SPIEGEL ONLINE - 13

SEDES VATICANA

Papam reposcere missam Latinam

Iam saepius Papa Benedictus XVI. fidei catholicae interpretatione conservativâ effecit, ut mundus obstupesceret. At documentum papale, quod hodie publici iuris factum est, fortasse memoriae mandabitur ab historicis: In eodem enim papa scribit se velle, ut missae denuo celebrentur linguâ Latinâ.

Ex Urbe – Quadraginta annis post Concilium Vaticanum Secundum Papa Benedictus XVI. vult maiorem vim attribuere linguae Latinae in missâ catholicâ adhibendae. Se respectu conventuum internationalium in annos frequentiorum commendare, ut precationes maiores in liturgiâ denuo dicerentur Latinê.


Papa Benedictus XVI: Latinae linguae attribui vim maiorem

Simul in scripto apostolico hodie divulgato, c.t. "Sacramentum Caritatis", Papa clarê renuntiavit cenae sacrae a catholicis atque protestantibus communiter habendae.

De usu Latinitatis ecclesiastico restaurando Romae iam diutius disputatur. In documento autem papali, quod 120 paginas complectitur, dicuntur haec: "Bonum est praeter lectiones et homiliam et preces christifidelium missam celebrare linguâ Latinâ; item precationes notissimae ab ecclesiâ traditae dicantur Latinê necnon fortasse nonnullae partes canantur choro Gregoriano." Expressis verbis Papa Germanus rogat, ut in futurum seminarii sacerdotalis participes discant „Sacram Missam Latinam intelligere atque celebrare."

"Hac re non fovebitur fides"

Itaque in ecclesiis Germaniae catholicis in loco verborum usque nunc solitorum, quae sunt "Vater unser, der du bist im Himmel", nescimus an mox dicatur "Pater noster, qui es in caelis". In missis Vaticanis aut papalibus verba consecrationis et precationum solent dici Latinê. Pontifex Maximus in scripto suo verbis effert commendationes suas congruere cum Concilio Vaticano Secundo.

CONCILIUM VATICANUM SECUNDUM

Secundum Concilium Vaticanum (1962 - 1965) suâ aetate quodammodo erat milliarium Ecclesiae Catholicae. Per annos episcopi atque cardinales luctati erant de „ecclesiâ aperiendâ". Qui voluêrunt impellendo aperire portam aetatis modernae. Indicio huius aetatis mutatae erat ecclesiam se avertere a missâ Latinâ et liturgiam reformare. Sed tum usus Latinitatis non vetitus est expressis verbis. In missis enim Vaticanis aut papalibus verba consecrationis et precationes solent dici Latinê.

Conferentia episcopalis [AAS 71,911] Germaniae primo nullam sententiam de scripto papae dixit. "Hoc scriptum" Carolus Lehmann cardinalis conferentiae praepositus inquit „indiget analysi subtili". At Professor Clemens Richter theologus catholicus liturgiae peritus, qui docet in Universitate Monasteriensi, dissuadet, ne ecclesia revertatur ad Latinitatem. „Quid iuvat missa sacra Latinê celebrata, nisi homines sciunt linguam Latinam - hac re non fovebitur fides." Etiam plerosque sacerdotes parum callêre linguam Latinam.

In scripto papali, quo multis in rebus peculiaribus tractantur ritûs missae et eucharistiae celebrandae, Benedictus praeterea recusat, ne hominibus, qui divortio facto novum conubium iniêrint, pateat aditus ad sacramentum communionis. Sed Papa concedit in hac re agi de „pastorali problemate spinoso et intricato". Expressis verbis dicit: "At ii, qui divortio facto novum iniêrunt conubium, adversus condicionem suam manent ecclesiae participes."

Sacerdotum castimonia caelibatusque

Christianos non catholicos „non posse accipere sacramentum communionis". Necnon Benedictus addit haec ferê verba: „Etiam minus consentaneum esset hoc concelebrare cum officialibus aliarum ecclesiarum." Item Germanus papa clarîs verbis affirmat sacerdotibus interdictum esse venere. "Caelibatus sacerdotalis, qui vivitur maturê et laetê et devotê, maximê prodest ecclesiae atque societati."

Praeterea Benedictus XVI. a politicîs flagitavit, ut recusarent lêgês, quibus permitterentur abortio et euthanasia et coniugia homosexualia. De bonis Ecclesiae catholicae, quae ad has res spectarent, ne disputaretur. Gubernatio enim Italica mense praeterito post longas disputationes comprobaverat lêgem consortii vitalis primo adumbratam. Qua lêge, si valebit, primum omnium cinaedi et tribades curare poterunt, ut consortium suum, id est ratio sua convivendi, secundum lêgem rata habeatur.

Hanc relationem d.15. m.Iul. a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" publicatam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae