Annus
2 0 0 7


SPIEGEL ONLINE - 12

CAUSA TESSINIENSIS

A duobus pueris coniuges trucidatos esse ferinâ cum crudelitate

Istorum facinus quam crudele fuerit animo fingi non potest: Discipuli 17 annos nati, quorum nomina sunt Felix D. et Torben B., Tessino in viculo Meclenburgii trucidaverunt par coniugum. At quare isti pueri interfecerint, etiam postquam iudicatum est, remanet incertum.

Suerino ex urbe - Novem annorum et sex mensium custodia iuvenilis - haec poena constituta est ambobus adulescentibus 17 annos natis, qui anno ineunte par coniugum sibi nôtum cultris necaverant crudelissimê. Iidem pueri coniuges trucidavêrunt, ut dicunt actores publici, „eo quod coniugum truncos et capita cultris persaepe percussêrunt".

CAEDES RURI FACTA: DRAMA TESSINIENSE


Illâ nocte mensis Ianuarii astyphylaces obsaepiunt locum facinoris Tessiniensem.

 


Unus ex iuvenibus interfectoribus nocte autocineto astynomico transportatur. Postea actores publici nuntiant amborum puerorum sanguini inesse neque alcohol neque drogas.

 


Autocinetum fabricationis „VW Polo" hôc loco statutum, quo iuvenes interfectores sunt inventi, circumdati, denique persuasi, ut ipsi se traderent.


Officiales astynomi die post impetum cruentissimum photographant autocinetum surreptum et quaeritant vestigia.

 


Gymnasium Albis fluminis (orig. Elbegymnasium) Boizenburgiense: Hic Felix D. et Torben B. sicarii fuerunt discipuli classis undecimae. Qui communitati operandi computatrali moderati habebantur pro perbonis discipulis urbanis et ambitiosis.


Via Tessini principalis, lapidibus capitalibus strata, arboribus circumsaepta.


Domus familiae E. et locus facinoris, quinque mensibus post caedem factam. Florianus E. raro tantum huc revertitur cum aviâ suâ.

 


Receptaculum, in quo Felix D. et Torben B. incluserunt Eyleenam 15 annos natam - quod paucis tantum gradibus remotum est a domo familiae E. (a sinistris).


Medio in viculo cives a.2005 in iubilaeum 775um (septingentesimum septuagesimum quintum) hoc indicium ligneum statuêrunt.

 


Sepulcrum paris coniugum E. adhuc vacat lapide sepulcrali. Quod situm est iuxta ipsum sepulcrum familiae Novihusanum.

Hodie a Suerinensibus iudicibus provincialibus est iudicatum: Qui probaverunt demonstratum esse, quod Felix D. et Torben B. coniuges consulto necaverant, id est facinus praedisposuerant. Quamvis haec causa, qua ageretur de adulescentibus, non esset publica, tamen iterum iterumque singulae res in oeco tractatae in publicum sunt proditae. At uni quaestioni numquam satis responsum est: Quare?

Quomodo istud facinus factum esset, inventum est ferê nullâ lacunâ relictâ. Die 13. m. Ian. versus horam 22am Tessino in viculo Meclenburgii occidentalis Felix et Torben(us) ad ianuam familiae E. domesticam utuntur tintinnabulo. Cum pater familias 46 annos natus ianuam aperiat, isti flagitant, ut genua flectat. At vir se defendit. Tum ambo eum percutiunt cultris secum allatis. In tabulato primo iidem invehuntur in uxorem 41 annos natam trucidandam - obductores postea in corpore mulieris numerant plures quam 60 vulnera cultris effecta. Nemini nisi Floriano filio 16 annos nato contingit, ut aufugeret in conclave suum et ianuâ obsaeptâ telephono arcesseret astyphylaces.

Interfectores Eyleenae puellae 15annos natae, quam antea obsidem fecerunt, monstrant coniuges sanguine perfusos. Coram puellâ denuo cultris percutiunt mulierem moribundam. Astyphylacibus venientibus iuvenes cum puellâ fugiunt autocineto coniugum necatorum. Postquam incommodum viale passi per duas ferê horas cum astyphylacibus de condicionibus egêrunt, iuvenes ab incepto desistunt.

Facinore Tessiniense cruentissimo terretur tota Germania. Istud facinus cum aliis tum eo eximiae crudelitatis esse videtur, quia factum est in viculo ducentarum tantum animarum, ubi interfectores quos interfecerunt bene noverant necnon ipsi apud amicos et in gymnasio Boizenburgii oppidi propinqui habebantur pro pueris non notabilibus et industriis et urbanis.

Quibus rebus facinus effici potuerit

Cum interrogarentur, Felix et Torbenus dicebant se voluisse furari autocinetum, quo veherentur in Iaponiam et novam vitam incoharent - more pugnatorum Ninjanorum victuri. At mox disputatur de lusibus computatralibus, quibus stimulantibus dicitur facinus potuisse effici. Emânat pueros ante facinus spectasse cinêma, c.t. "Final Fantasy VII".

In causâ iudiciali effectus lusuum magnetoscopicorum (Angl video-games) cinematumque horrificorum (Angl. horror movies) fiunt argumentum cuiusdam momenti. Defensor argumentatur hunc effectum esse causam facinoris - sed accusator ex initio hoc argumentum repudiat. Defensor Felîcis postulat, ut iudicantes consideratê respiciant magnam multitudinem lusuum magnetoscopicorum cinematumque horrificorum, quam praesertim Felix consumpserit. Iohannes Schwenn patronus dicit hanc quaestionem valere etiam generaliter. Facinus non esse praedispositum, sed quadamtenus factum esse ‚gubernaculo relicto'.

E contrario actor publicus violentis scopocinematibus (Angl. videos) lusibusque computatralibus non attribuit vim maiorem. Quod affirmant etiam psychiatri. Qui censent reos bene inter se discernere res veras et phantasticas, immo eosdem esse solito intelligentiores. Itaque psychiatri ambos iuvenes putant esse plenê culpabiles.

Praeterea actor publicus pro certo habet iuvenes facinus praedisposuisse iam compluribus septimanis antea necnon victimas consulto elegisse. Elegêrunt tales, quales putarent non multum esse defensuros et faciles fore superatu. Felix dicitur elegisse victimas parentes Floriani, amici sui, discipuli e vico oriundi, quocum luserat lusûs magnetoscopicos.

At imago iuvenum inter causam iudicialem fit etiam funestior. Actor publicus concludit unum ex reis id petivisse, ut experiretur, quomodo se haberet quidve sentiret homo hominem necans. Necnon optavisse, ut vitâ hominis potiretur.

Cum hac imagine congruunt ea quae pater Felîcis D. dixit de filio. Qui causâ iudiciali ineunte in periodico, c.t. "Zeit Magazin Leben" , primo omnium publicê loquitur de filio suo eiusque facinore. Cum Felix primo videretur esse puer probissimus, tamen iterum iterumque vexabatur sensibus inferioritatis. Idem puer magis magisque aufugit in mundum lusuum computatralium cinematumque violentorum virtualem. Ibidem Felix pugnatores immisericordes invênit nova exempla, quae sibi viderentur esse imitanda.

In diario Felîcis aliisque in adnotationibus his duobus annis ab eodem factis parentes inveniunt cogitationes funestas phantasiasque necandi horribiles. Soror Felîcis 15 annos nata rettulit de quâdam ex istis sutelis cogitationum terribilibus: "Felix animo sibi finxit omnibus discipulis classis suae esse ordine consistendum, ut de iisdem supplicium sumeretur ictibus sclopeti capitalibus."

Hodie Felix damnatus est homicidii duplicis.

Hanc relationem d.12.m.Iulii a.2007 h.19.01 in periodico interretiali „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae