Annus
2 0 0 7


DE REDITU

DE REDITU

Tempus est ut Civitates Americae Unitae Iraquiam derelinquant, nulla mora interposita nisi illa, qua Pentagonum exitum recto ordine paret.

Ut plerique Americani, hunc exitum hucusque reiecimus, nam signum diu exspectaveramus unde hoc intelligi posset: Bush praesidentem USAm ex calamitate illa evulsurum esse a semetipso tum generata cum Iraquiam nulla apta causa instanti invasit, ceteris omnibus opponentibus, nullo consilio rerum postea confirmandarum praeparato. Antea reputavimus USAe, regimine exercitu oeconomia necnon publicae custodiae administratione dirutis, aliquot quidem fines a praesidente Bush proclamati persequendos esse, praecipue aedificationem coniunctae atque firmae rei publicae Iraquiae: cum autem patuit praesidenti neque consilium neque facultatem esse id perficiendi, nobis incautum diem certam recessus praefigere visum est, cum perturbatio revocationi necessario consequentem quoquo modo mitiganda videretur.

Cum Bush terminos fixos irrideret, denuo novas praecipitationes promittere solitus erat: post comitia habita, post legem supremam adprobatam, post copias missas... quae omnia evenerunt, sed res minime in Iraquia solidiores fieri, democratia nullo modo increscere, copiarum recessus nullo pacto appropinquari. Patet nunc - horribile dictu! - Georgii Bush consilium illud esse, rationem eamdem usque ad finem muneris sui servare, perturbationem totam successori tradere: cuius propositum quodquod fuisset periit. Nam rectores ab USAe praesidente sustenti minime bonum patriae factionum optatis anteposuerunt, copiae ab exercitu Americano educatae potius ut militiae partium singularum quam ut publici custodes egerunt. Neque copiis iterum atque iterum missis quidquam mutatum est.

Militum Americanorum vitas artusque diutius sacrificare erratum est, cum bellum nationis et exercitus vires expromere pergat, periculose sollicitudinem ex summo discrimine cum tromocratia avertat, increscentem aeris publici vim ex civibus sacculis terat, exspectationes demum orbis totius deludat, qui hoc tantum eget, Americam prudenter potentiam ac principia sua exercere.

Pars maior Americanorum hoc idem iam per nonnullos menses cogitavit, vel factiones duae Washingtoniae de bello non amplius more solito dividuntur. Cum septimana ineunte congressus convenerit, revocatio copiarum primum locum in rubrica occupare debebit. De re ingenue et proprie disputandum est: Americanis palam proclamandum est, Iraquiam et regiones proximas copiis profectis maioribus perturbationibus et caedibus afflictum iri: tum ultiones exspectandae sunt in illos, qui cum Americanis collaboraverant, cum ethnicae purgationes usque ad genocidium; profugorum migrationes Iordaniam vel Syriam invadere poterunt, Persis aut Turcia regiminis mutationem temptare poterunt, invasio denique occidentalium nova receptacula creavit, unde terroristae novos impetus diffundere possint. Regimini et senatui - ubi democratae praevalent - Americanorum, Nationibus Unitis, USAe sociis effectus isti mitigandi sunt, neque certus est exitus. Sed Americanis agnoscendum est, si copiae in Iraquia manserint, res in peius tantum evolutum iri. Civitas tota severa disputatione nunc eget de copiarum recessione perficienda et de subsequentibus difficultatibus solvendis.

CLX milia circiter militum, multa millia tonnarum machinarum bellicarum nunc in Iraquia sunt, quae omnia secure auferre perdifficile videtur. Via meridiem versus maxima ad Cuvaitiam vergens impetibus pyrobolorum e lateribus vulnerabilis est. Tot copiae arma vehicula adhibenda sunt, ut e portibus ac stationibus profectio navium et aëronavium parentur, custodibus in vias denuo invigilandum est: omnia aliter atque occupatio esse debebunt, in rebus fundata viribus adaequatis. Explorandae sunt regiones Iraquiae septemtrionalis, ubi Curdi incolunt, ut statio media tuta deligatur; portus et castra apud Turcas posita et celeriorem et securiorem recessum efficient. Turcis, qui parvo quidem auxilio bello instante fuerunt ceterisque civitatibus facillime intelligendum erit, sua interesse onera subsequentum factorum partim ferre. Quae omnia ut fiant sex mensium intervallum non sufficit, si res accurate consideres, ergo nullo tempore interposito consilium capiendum, dies certa statuenda est.

Contra praesidentis Bush opinionem, Al-Qaeda nullam basim in Iraquia ante invasionem habuerat: cui postea nova castra tirones dignitas apud populum comparata sunt. Bello aversae sunt copiae ex Afganistania, ubi duces Al-Qaedae profligari potuerant, periit amicitia nonnullorum pretiosorum sociorum, qui auxilio fuerant in oppugnandis tromocratis, defatigatum est robur copiarum Americanarum, creatus est campus, ubi USAe sine intermissione oppugnandi sunt terroristae, cum regionis sociis dominatus tromocraticus in Iraquia intolerabilis videatur. Ducibus bona commeatus machinae castra necessaria erunt, ut vulneri illi, cuius nosmet causa fuimus, remedium per futura tempora feramus, quamdiu praevidere possimus.

Cum Curdis paciscendum est, ut bases in Iraquiae regionibus ad septemtrionem et orientem vergentibus aedificentur, aut si praestare visum erit castra in Cuvaitia vel Cataria necnon classes per Persicum Sinum invigilantes ut militares bases adhibenda sunt.

Pro alterutra optione argumenta ferri possunt: nam copiis in Iraquia permanentibus, in bellum civile implicabuntur Civitates Unitae, unde suspicio increscet illud in animo praesidentem ab initio habuisse, bases constanter sibi in civitate illa sibi comparare: ideo propinqua regimina in periculum facile versabuntur. Albae Domo post congressum necnon propinquas civitates consultos optandum est, quorum opiniones pro nihilo usque ad hunc diem regimen USAe fecit. Haec extrema ratio: Pentagono satis virium concedendum est, ut tromocratae in Iraquia efficaciter percutiantur, sed minime bellum ubique diffusum recipiendum est.

Hoc recessui opponere solitus est praesidens Bush: bellum civile avertendum esse, bellum et nunc furere et futuris annis. Sed partitio Iraquiae in tres res publicas avitanda est, neque copiae Americanae tali exitui obstare poterunt. Diem certam recessionis praenuntiare hoc efficere posse remur, ut Iraquiae et factionum duces et propinquarum civitatum rectores ad res reducantur, forsan factionum Iraquianarum duces ad reconciliationis iter impellantur, de quo diutissime disputaverint nullam pactionem perficientes. Stulti tamen est quod aliqui democratae proposuerunt, in Iraquianorum pactionibus maximas spes reponere: omni auctoritate regiminis USAe, quam sibi recessionis optione comparaverit, erga socios et propinquos utendum est, ut concordes pactiones bene eveniant. Duces Iraquianorum, se nullo USAe auxilio niti posse conscii, promptiores fieri possunt ad agendum, verbi gratias ut partitio Bosniae more creetur, bonis et divitiis pro incolarum numero divisis: catervatim ita Iraquiani domo amovebuntur, quod longe praestat, si id cum purgatione religiosa et ethnica comparetur qua septimo cuique Iraquico domus derelinquenda fuit.

Exercitus USAe difficultatem illam solvere nequit, congressui et Albae Domo conatus mundanus ad pactionem perducendus est, primum regimini ad Nationes Unitas redeundum est, quas ante bellum praesidens Bush contempserat atque irriserat.

Iam duo miliones Iraquianorum in Syriam et Iordaniam confugerunt, totidem domo in patria sua expulsi sunt: nisi auxilium omnium finitimarum civitatum, videlicet Turciae Persidis Cuvatiae Saudianae Arabiae Iordaniae Syriae aliarumque nationum adfuerit, increscet calamitas; praeter enim passionem, multitudines profugorum saepe odio permotorum bellum trans Iraquiae fines inferre possint. Cuvaitiae et Saudianae Arabiae onus profugorum accipiendorum partiendum est, Iordaniae et Syriae iam permultis acceptis plus auxilii a communitate mundana afferendum est, id est plus pecuniae ex Europa Asia ac praecipue Civitatibus Unitis, quibus officium mundanum conducendum est, ut pecuniae satis ad exules adiuvandos colligatur, et omnes datores in conventum vocando.

Saepes cum sociis USAe emendandae sunt, nam renovata regimina Britanniae Galliae Germaniae minime bello nuper coepto participes fuerunt, quod post terga sibi conicere cupidissima sunt. Quod ad perficiendum nonnihil humilitate et communis consilii voluntate eget regimen USAe, quae minime hucusque demonstravit. Civitates tamen illae, ut ob perturbationem creatam iratae sint praesidenti Bush, pro certo habere debebunt effectus se vitare non posse: si ineducate loquaris, terrorismum et petroleum res ignorare minime permittunt. Civitatibus Americae Unitis maximum pondus superest, cuius pars haud parva est ingressus plurium profugorum, quibus facultas in perpetuum permanendi danda est: maxime hoc debetur permultis Iraquianis animo ac boni voluntate praeditis, qui ut interpretes aut legati collaborantes aut operarii aedificationibus exstruenduis addicti propter hoc maxime periclitabuntur, quod promissis crediderant operamque cum Americanis dederant.

Unum ex difficillimis muneribus illud erit, proximas nationes tam USAe amicas quam hostiles prohibere ne nimis in Iraquia machinentur: tum Persis a communitate mundana suadendum est, ut Shiitae qui provincias meridionales incolunt libere de rebus futuris consilium capiant, cum potestatibus Sunnitarum proximae e. g. Syriae a regimine USAe, ne Sunnitas nimis sustineant; item Turcis nullae legiones in provincias Curdorum mittendae sunt. Ut quidquam boni sperare liceat, Georgio Bush deponendum est consilium numquam cum Persis ac Syriacis colloquendi, Britannia Gallia Russia Sinis aliisque nationibus adiuvantibus: omnibus enim nocet bellum in Iraquia, praesertim si ultra fines transfundetur. Praesidens Bush eiusque vicarius Cheney demagogia et pavore usi sunt, ut Americanis belli finem postulantibus responderent, recessui plus cruoris ac perturbationis necnon tromocratis animi consecutum iri. Quae omnia iam facta sunt, exitus iniustae occupationis atque imperitiae in rebus gerendis.

Nationi nostrae eligendum est, utrum praesidenti Bush facultas belli sine fine sine meta danda sit, an domum quam celerrime quam tutissime reducendus sit exercitus, cum omnia quae possimus perficiamus, ne chaos ultro diffundatur.

Scriptum hoc, quod die VIII mensis Iulii anni MMVII in situ interretiali actorum diurnorum "The New York Times" apparuit in linguam Latinam conversum est.

 

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae