Annus
2 0 0 7


SPIEGEL ONLINE - 03

APIUM STRAGES MULTIPLEX

Apium strage effici posse discrimen victualium

Propter stragem apium mysterialem, quae fit in Civitatibus Unitis, interim etiam sollicitantur trophologi, i.e. scientistae nutritionis: Haec insecta si evanuerint, fore, ut penuria victualium oriatur calamitosa. Interim variae hypotheses afferuntur ad causas huius miseriae explanandas. Nonnullae earum videntur esse admodum fabulosae.

En nuntium dramaticum: Investigatores interim computant numerum apium mellificarum, quae in Civitatibus Unitis sine vestigio evanuêrunt, esse plus decem miliardarum. Quartus quoque 2,4 (duorum – virgula – quattuor) milionum populorum apium US-Americanorum collapsus est. Unio Apiariorum Professionalium et Quaestuosorum Germanica (DBIB) refert in Germaniâ populationem apium 25% (vicenis quinis partibus centesimis) deminutam esse. Cum biologi de causis huius stragis multiplicis muginentur – theoriae proponuntur, quae spectant ad acaros et pestes et radiationem telephonorum mobilium nocivam – trophologi nunc praemonent hanc stragem apium habituram esse effectûs ad genus hominum gravissimos.


En apes cenantes: In USA fieri stragem aenigmaticam.

Nisi strages apium mox finiretur, in Civitatibus Unitis gravem penuriam factum iri nutrimentorum. Apes enim non solum fabricant mel, sed etiam pollinant plus 90 (nonaginta) holerum pomorumque genera. Apes si defuerint, valdê rarescent mâlus, nuces, persea americana (avocado), glycînê (Angl. soybean), asparagus, brassica Italica (broccoli), apium, cucurbitae, cucumeres. Etiam fructûs dulces, quales sunt fructûs citrini, persica, actinidia (Angl. chinese gooseberries, kiwis), cerasi, vaccinia, fraga, melopeponum varia genera, nisi flores sui pollinantur ab apibus, prolem suam propagare non possunt.

Num aqua et panis sumendi erunt pro fructibus sapidissimîs?

Ministerium agriculturae US-Americanum indicat tertiam ferê partem nutrimentorum, quae ab US-Americanis consumantur, confici e plantis, quae pollinentur ab insectis - earum 80% (partes octogenas centesimas) pollinari ab apibus mellificis. Necnon strages apium valere potest ad nutrimenta comparanda indirectê: e.g. boves nutriuntur plantis, velut medicagine, quae item pollinantur ab apibus.

Kevinus Hackett ministerii agriculturae US-Americani particeps dixit, si populatio apium collabi pergeret, US-Americanos „in fine nulla nutrimenta habituros esse nisi aquam et frumenta". Strage apium „periculum esse maximum, ne Civitates Unitae parum acciperent victualium". Michael Johanns minister agriculturae US-Americanus haud minus sollicitê locutus est: "Periculum est, ne istac crisi exstinguantur genera frumentorum, quae obnoxia sunt fecundationi apiariae".

Licet nonnulli scientistae contradicant argumentantes iam prius factas esse strages apium multiplices. Tamen phaenomenon recentissimum, quod appellatur „Morbus collapsûs coloniarum" (Angl. „CCD = Colony collapse disorder" aut „VBS = Vanishing Bee Syndrome) videtur esse eximiê aenigmaticum. Prius si strages fiebant apium, apiarii apes mortuas inveniebant prope alveos prostratas. At nunc apes sine vestigio evanescunt.

Melissologi rem perscrutati primo coniecerunt apes affectas esse microbiis pathogenis vel animalculis parasitis. Cum cetera animalcula tum praecipuê acarus Varroa habetur pro stragis apium effectore. Sed scientistae nonnullis in alveis strage afflictis huius parasiti invenerunt vestigium nullum. Itaque iidem iterum iterumque loquuntur de altero factore, qui usque nunc sit incognitus.

Godefridus (Jeff) Pettis, ministerii agriculturalis US-Americani melissurgus omnium supremus, suspicatur quattuor esse stragis multiplicis causas possibiles: aliquem parasitum aut aliquod virus incognitum aut bacterium aut venena pesticidalia aut duorum ex his factoribus combinationem.


Godefridus Pettis melissologus: radiis impugnat necatorem.

Relatores US-Americani mediatrales nuntiant ex experimentis consequi minus verisimile esse stragem effici venenis insecticidalibus. Godefridus eiusque cooperatores nonnullos alveos apium strage affectos irradiaverunt et novis coloniis instruxerunt. Apes in alveis irradiatis prolem celerius propagavisse. Itaque verisimile esse stragem effici microbio pathogeno aut animalculo parasitico, quae necari possint radiatione.

Interim nonnulli scientistae ex se ipsis quaerunt, homines apibus mellificis nonne se faciant nimis obnoxios. Ex disquisitione mandatu US-congressûs factâ consequitur apes mellificas ad fabricationem victualium US-Americanam quotannis conferre undecim miliardas euronum. Inter 17.000 (septendecim milia) ferê species Apiformium usque nunc cognita apes mellificae eae sunt, quae exanclant laborem omnium maximum in plantis Americae borealis sativis fecundandis.

Iam diutius complures causae sunt notae, quibus fieri possit, ut populatio apium mellificarum US-Americana collabatur. Inter annos 1947 (millesimum nongentesimum quadragesimum septimum) et 2005 (bis millesimum quintum) numerus coloniarum iam deminutus est a 5,9 (quinque – virgula – novem) ad 2,4 (duos – virgula – quattuor) miliones.

Apes periclitari "procellâ perfectâ"

Accedit, quod genomate apium mellificarum sequentiato cognita est apium specialis imbecillitas: Huic insecto est resistentia morborum venenorumque genetica parum sufficiens. Maia Berenbaum, entomologa Universitatis Civitatis Illinoisianae foederalis, dicit drosophilas aut culices instructos esse numero genorum ad venena impugnanda aptorum duplici. Maia: "Apes mellificae" inquit „videntur perfacile infici posse morbis venenisque".

Kevinus collega Maiae iam dubitat utrum stirps apium mellificarum in Civitatibus Unitis vitâ superatura sit necne. Kevinus, qui de strage apium consulit graphêo Vilelmi (Dick) Cheney US-vicepraesidis : "Ut verum confitear: quaerendum est, num apes superare possint istanc procellam perfectam. Verisimile est nos aestate exeunte demum scituros esse, num apes tam vivaces sint, ut recreentur".

Geraldus (Jerry) Bromenshenk Civitatis Montanae melissurgus universitarius etiam observavit coloniarum apiariarum collapsûs rapidissimos, sed nondum putat imminere crisin nutritionis: „Nondum" Geraldus inquit „paratus sum incidere in terrorem Panicum".

Miri mythi de causâ stragis narrati

Nam liceat collegae sui hôc anno stragi apium indiderint novum nomen „Morbi collapsûs coloniarum", tamen se nescire an hoc phaenomenon iam prius apparuerit. Iam annis sexagenariis septuagenariisque factas esse similes strages apium multiplices. Nonnullis locis Civitatum Unitarum Germaniaeque etiam a.2004 fuisse casûs comparabiles. Geraldus melissurgus: "Res" inquit „eo difficilis est, quod omnis cupit accipere responsum facile. At haud scio an tale non exstet."

Interea in interreti theoriis conspirationum superabundanti luxuriant mythi, qui narrantur ad stragem apium explanandam. Ut exempla afferamus: Nonnulli contendunt exitum insectorum mellificorum effectum esse concentibus musicis, qui fiant a Kevino Federline marito quondam Britney Spears. In actis diurnis Britannicis, q.t. "The Independent", legebatur apes interfici posse radiatione telephonorum mobilium.

Godefridus autem melissologus de talibus opinionibus non potest, quin subrideat: "Pleraeque coloniae apium, quas ego visere soleo, sunt tam remotae, ut ibidem telephono meo mobili nihil recipiam." Îdem Godefridus iocosê praebet alteram theoriam conspirationis, qua explicet stragem apium: Se haud scire, an insecta mellifica eo sint occupatissima, quod fabricent infames illos circulos frumentarios, qui soleant ascribi animalibus extraterrestribus. Godefridus: "Fortasse" inquit „apes nimio labore istos circulos aenigmaticos fabricandi defatigatae intermoriantur."

Hanc relationem d.03. m.Maii a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae