Annus
2 0 0 7


MEXICUM

MEXICUM

Palaeontologos repperisse locustam marinam petrificatam totius mundi vetustissimam

Mexicani palaeontologi nuntiant se repperisse fossilem locustam marinam omnium quae umquam effossae sint vetustissimam. Quae locusta marina dicitur esse aetate 110 (centum decem) milionum annorum – necnon causae esse posse, cur evolutio talium bestiarum explanetur ratione novâ.

Mexicopoli ex urbe – Palaeontologi Universitatis Mexici Autonomae (UNAM) ipsi dixerunt se repperisse fossilem locustam marinam, quae, cum haberet aetatem centum decem milionum annorum, esset talis bestia totius mundi vetustissima. Eadem bestia crustacea, cuius nomen systematicum est Palinurus palacios, iam a.1995 in Mexici Civitate foederali Chiapas erat reperta, sed nunc demum aetas eius potuit determinari.


Locusta marina petrificata, cui nomen scientificum est Palinurus palacios: 110 miliones annorum nata locusta marina fossilis omnium totius mundi vetustissima.

 


Animal in Chiapas repertum: Palaeontologi reppererunt etiam pisces et insecta aliaque animalia crustacea.

 


Franciscus Xavierus Vega Vera palaeontologus: "Historia evolutionis harum locustarum marinarum est revidenda".

Franciscus Xavierus Vega Vera, vir doctus Instituti Universitatis geologici, opinatur in regione prope limitem Guatemalianum sitâ incohatam esse evolutionem talium aliarumque bestiarum plantarumque. Franciscus: "Gravissimum omnium" inquit, „quae cognovimus hac bestiâ fossili repertâ est, quod historia evolutionis locustarum marinarum revidenda est – usque nunc totius mundi palaeontologi credidêrunt easdem exortas esse multo postea". Palinurus palacios antequam in Chiapas repertus est, non erat nôta nisi in Africâ.

In loco, ubi idem Palinurus est repertus, palaeontologi praeterea effodêrunt pisces et larvas Odonatorum (qui vulgo vocantur lîbellae) et alia crustacea necnon plantas petrificatas. Nonnulla animalia a palaeontologis Mexicopolitanis dicuntur fuisse statu tam bono, ut cognosceretur ipse eorum sexus.

Hanc relationem d.01.m.Maii a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae