Annus
2 0 0 7


SPIEGEL ONLINE - 23

BESTIA MIMETICA

Ranâ chamaeleontis simili

biologos stupefactos esse

In quodam viridario Thailandiae nationali biologi invenêrunt ranarum speciem usque nunc incognitam. Quae bestiae rarae cutem suam colore optimê ad circumiecta accommodant.

Odorrana aureola rana quaedam montes Thailandiae incolens semper bene se abdiderat ex hominum conspectu. Ne biologi quidem sciverant hoc amphibium exstare. Quod facile est explicatu: Nam eaedem ranae aspectum suum mutant more chamaeleontis. Tanya autem Chan-ard, curator Bangcocensis Musei Scientiarum Nationalis ab AFP agenturâ nuntiorum interrogatus: "Ista rana" inquit „imaginem reddit suorum circumiectorum".


Odorrana aureola: Quae rana more chamaeleontis cutem suam sollertissimê circumiectis assimilat.

Tanya biologus: "Iam ante tempus longius" inquit „hanc ranam invênimus, sed anno demum ante coepimus perquirere eius acidum dysoxyribonucleinicum". Praeter nomen Latinum scientistae huic ranae sollertissimae indidêrunt etiam nomen vernaculum, quod valet ranam Phu-Luang-Cliffianam – et confictum est secundum Phu Luang viridarium nationale in Thailandiâ boreo-orientali situm.

Hae bestiae longitudine sunt octo maximum centimetrorum et nusquam vivunt nisi in cataractis rivisve, qui siti sunt altitudine mille vel mille quingentorum maximum metrorum. Tanya dixit hanc speciem usque nunc non esse inventam nisi in Phu-Luang viridario nationali. Neminem scire, quanta esset earum populatio. Verisimile esse exstare paucas tantum bestias huius speciei, quia non ita saepe prolem propagarent.

Color cutis harum ranarum montanarum solet esse viridis, sed interdum mutatur in colorem flaveolo-brunnum. Ille scientista explanavit in Odorranae aureolae lateribus pedibusque esse puncta nigra. Analysi ipsius ADN (acidi dysoxyribonucleinici) factâ manifestum esse reverâ agi de specie ranarum usque nunc incognitâ. Quod etiam confirmatum esse alterâ analysi in laboratorio US-Americano factâ.

Investigatores cum paucas tantum invenerint Odorranas aureolas femininas, quae maribus solent esse uno centimetro longiores, Tanya eiusque collegae timent, ne haec species intermoriatur. Periculum esse, ut hoc fiat cum aliis causis tum praecipuê chemicalibus et incendiis silvestribus et arboribus decîdendis.

Hanc relationem d.23. m.Maii a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae