Annus
2 0 0 7


De continentibus ad septentriones moventibus

De continentibus ad septentriones moventibus
Videte
disticha audibilia

Cur continentes in septentrionali hemisphaerio terrae coacervantur? Simplicissime explicari potest forma terrae et circulo vulcanorum Antarctida circumdante. Quod multa decennia nemo animadvertit, quia non solemus terram ab inferiore parte aspicere.

Quaestiones quaedam tam simplices sunt, ut non nisi liberis in mentem venire soleant. Exempli gratia: Diu nullus homo doctus mirabatur paene omnes continentes, cum maxima pars meridiani hemisphaerii maribus tegeretur, in septentrionali hemisphaerio sitos esse, quamquam hoc omnibus effigiem terrae spectantibus apparet.

Usque adhuc scholares hoc non bene explicare poterant: Tabulas continentales, semper super liquidum nucleum terrae fluitantes, casu sic evasisse aiebant.

Nunc autem Dionysius (Dennis) McCarthy, qui in Museo Scientiae urbis Buffalo in provincia Novi Eboraci sitae laborat, meliorem explicationem praebet: Causa est forma terrae – et vis quaedam fortis, quam usque adhuc nemo videbat, quamvis nequaquam lateat. McCarthy explicationem invenit globum (i.e. effigiem terrae) modo insolito spectans: ab inferiore parte.

Circum polum meridianum, multa milia chiliometrorum ab aliis locis siccis remota, Antarctis immota iacet – unica inter omnes terras. Nam Antarctis circulo montium tria chiliometra alto cingitur, qui sub Oceano latet. Ex his montibus continuo saxa liquida effluunt durescuntque, dein novis saxis liquidis in utramque partem premuntur.

Intra circulum Antarctis, cum ab omnibus partibus prematur, non movetur. Extra autem circulum recens solum maris ad septentriones premitur. Omnes ergo tabulae continentales circum Antarctidem sitae versus aequatorem pelluntur.

McCarthy invenit differentiam inter hemisphaeria non modo hac re, sed etiam forma terrae ortam esse: Cum enim terra circum aequatorem latior sit quam prope polos, tabulae versus septentriones fluentes altera ab altera discedunt. Hac de causa sola marium hemisphaerii meridiani magnis rimis fissa sunt, quamobrem maria augentur. Hoc McCarthy nuper in periodico claro „Diario investigationis geophysicae" ("Journal of Geophysical Research") scripsit.

Causa ergo est, quod terra globus est? Quam simplex! Cur hoc antea nulli in mentem venit? Non tam mirabile est, quam videtur: Imaginem enim mundi ex tabulis formas terrarum monstrantibus concipimus. Tabulis autem planis globosum mundum depingere omnibus saeculis difficile erat. Omnes ergo tabularum pictores Antarctidem vel pessime mutilatam vel ad inferiorem marginem tabulae in partes dissectam depingebant – vel totam omittebant. Sic non satis apparebat Antarctidem et montes eam cingentes, quod ad motum tabularum continentalium attinet, quasi „umbilicum mundi" esse. Quia Antarctis in tabulis non nisi ad imum marginem apparet, neglegebatur.

Sed omnia necessaria doctis iam nota erant: McCarthy utebatur tabula geologis usitata, in qua inscriptum est, in quam partem et quam celeriter quaeque tabula continentalis moveatur. Tales tabulae omnibus geologis praesto sunt. Tabulae continentales in varias partes moventur, sed McCarthy invenit eas magis ad septentriones ire quam in ullam aliam partem.

Praeterea invenit eas eo celerius moveri, quo magis ad septentriones pervenirent. Etiam huius rei causa est forma terrae. Nam solum maris aequatorem appropinquans satis spatii habet, ut paene nulla re impeditum moveatur.

Hoc modo ultimis bis milies centenis milibus annorum (i. e. 200. 000. 000 annis) plurimae continentes in hemisphaerium septentrionale pellebantur. Nunc hic spatium angustum fit. Multis locis tabulae inter se collidunt. Collidunt, exempli gratia, per totam Europam Asiamque; sic Alpes et Himalaia ortae sunt. His collisibus tabulae impediuntur, quamobrem eo lentiores fiunt, quo magis ad septentriones sitae sunt.

His auditis geologi alii valde mirantur. „Scripta Dionysii McCarthy demonstrant motum tabularum continentalium arte geometrica bene lucideque explicari posse", Onno Oncken geologus Potsdamensis ait.

Fortasse sic etiam explicari poterit, quomodo continentes nascantur et pereant. Nam compluries omnes terrae in unam continentem ingentem coaluerunt. Cur hoc factum esset, usque adhuc nemo sciebat.

McCarthy opinatur tabulas omnes in unum locum compelli. Ultima continens, quae omnes fere terras complectebatur, Pangaea nominatur. Partim in hemisphaerio meridiano sita ante bis milies centena milia annorum (200. 000. 000 annos) in complures partes dissoluta est. Ex una rimarum, quae tunc ortae sunt, cingulus ille submarinus vulcanorum natus est, qui nunc Antarctidem cingens continentes versus septentriones compellit.

Wolfgang Frisch, geologus universitatis Tubingensis, aliquando continentes in parte septentrionali coalescere posse putat. Tunc fortasse circum polum septentrionalem novus circulus vulcanorum orietur, qui deinde terras rursus versus meridiem compellet. In septentrionali autem parte ingens novus Oceanus orietur.

Ex periodico „Der Spiegel"

Scripsit Caecilia Koch



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae