Sub communismo obdormiit,
Sub communismo obdormiit, sub democratia excitatur.
Post coma diuturnum, quo per annos undeviginti captus omni
conscientia orbatus manserat, excitatus est Varsoviae Jan
Grzebsky Polonus, traminum ferriviariorum auriga, cui cum operam
daret anno MCMLXXXVIII propter gravissimum capitis ictum a
medicis nulla spes salutis data erat: qui per triennium tantum,
si omnia optime evenerint, insciam vitam corporis sibi servare
potuerit. Uxor tamen Gertruda viro suo salutem restitutum iri
sine intermissione sperare perrexit, aegri corpus cotidie
revolvens ne ulceribus cubitantis cutis afficeretur.
Cum demum die XII mensis Aprilis anni MMVII excitatus est
auriga, omnia radicitus iam commutata erant: obstupescens didicit
aegrotus ducem Woiciech Jaruzelsky patriae suae non praeesse,
Johannem Paulum II non amplius vivere, Lech Walesa societatem
Solidarnosc non ducere, Foedus Varsoviense evanuisse.
"Cum in coma cecidi - inquit - Varsoviae theam tantum et
acetum emere licebat, caro certis tantum rationibus comparari
poterat, multitudines benzini emptorum congregabantur; nunc autem
merx quaevis abundat, nonnulli telephono mobili praediti per
urbem ambulant!" Quattuor filii interea Jan Grzebsky nuptiis
celebratis undecim nepotes genuerunt. Propinquitatem vero
familiae suae se denuo sensisse confirmat aegrotus: se verba
audiisse et intellegisse sed nullo modo respondere potuisse.
Simillimum est casus huius fortunati fabulae, quae in
pellicula filmica "Goodbye Lenin", Berolini sita,
narrata est: hic tamen res fabulam superaverunt!
Scripsit Herimannus Novocomensis
|