Annus
2 0 0 7


SPIEGEL ONLINE - 27

MOSQUA

Cinaedos mulcatos esse a Russîs nacistîs et orthodoxis – Volcerum Beck ab astyphylacibus abductum esse

Scripsit Beniaminus Bidder Mosquensis
In Latinum convertit Nicolaus Groß Venaxomodurensis.

Nacistae et orthodoxi radicales iam exspectabant. Mosquâ in urbe hodie cinaedi tribadesque pompam ducentes denuo vapulaverunt – coram astyphylacibus plerumque nihil agentibus. Volcerus Beck politicus Prasinus ab astyphylacibus asperê est abductus - iidem dixerunt hoc fieri ad Volcerum tutandum.

Mosquâ ex urbe - "St, loquere submissê", Alexander susurrat. "Hîc iam ubique sunt cuticipites*". Alexander sudorem a fronte deterget, digitosque depsere non desinit. Iterum iterumque îdem alumnus academicus 23 annos natus sollicitê circumspectat. Qui timet. Timet, ne concîdatur, cum sit cinaedus.


Manifestator violatus:
"Heus turturilla, placuitne tibi?"

"Pereant cinaedi!" et "Mosqua non est Sodom!" nunc foris in viâ clamitant calvi Russi neonacistae necnon assectatores Ecclesiae Orthodoxae radicales. Qui annuntiaverunt se vias Mosquae „purgaturos" esse ab Alexandro aliisque cinaedis, qui hodie volunt manifestare contra homophobiam et discriminationem cinaedorum socialem.

Unus e zelatoribus religiosis: "Isti" inquit „sunt degenerati, non iam sunt homines. Isti non iam in homines mutabuntur nisi se abdicaverint peccato suo". Îdem zelator eiusque commilitones barbati aspectum praebent minacem, vestibus nigerrimis, emblematibus pectoralibus, vastis caligis pugnatoriis. Qui orthodoxi radicales benedicuntur a sacerdote, deinde incipiunt cantare cantûs chorales, quasi pompae religiosae participes cruces atque icones prae se ferunt – se profectos esse ad proelium inter bonos et malos faciendum putantes.

Volcerus Beck arrestatus

"Actiones satanisticas" Georgius Luschkow burgimagister Mosquianus appellavit studia, quibus activistae homosexuales vellent in urbe Russiae principe pompam ducere cinaedorum tribadumque. Îdem burgimagister interdixit, ne haec pompa fieret - sicut anno proximo praeterito. Tamen etiam hôc anno cinaedi in viam prodiêrunt. Deinde pompa a manifestatoribus contrariis nationalisticis saevâ cum violentiâ est distracta, multi participes sunt concîsi.

Illo tempore etiam erat afflictus Volcerus Beck delegatus parlamenti Germanici Prasinus. Qui a Russis neonacistis erat violenter petîtus. Adversus hunc impetum in se factum Volcerus etiam hôc anno iter fecit Mosquam. Qui vult persuasionem suam manifestare: "Oportet nos dicamus Russis politicis quam clarissimê Europaeam conventionem iurum humanorum, cui Russia quoque subscripsit, valêre ad omnes. Etiam ad cinaedos atque tribades."

MOSQUA: IMPETUS IN VOLCERUM BECK FACTUS


Anno proximo praeterito Volcerus Beck Fractionis Prasinae in pompâ cinaedorum Mosquensi vehementer vapulaverat. Hôc anno…

 


...nihil ei accidit nisi ut abduceretur parum leniter ab astyphylacibus. Tamen non relictus est impetibus intactus. Ovum enim proiectum...

 


...ad ipsum Volceri caput allisum est.


Hôc anno organisatores voluerunt renuntiare manifestationi grandiori, ne iterum exhiberent manifestatores pacificos catervis caesorum saevissimis. Sed burgimagistro Georgio Luschkow tradere volunt epistulam intercessionis, cui subscripserunt 42 (quadraginta duo) delegati parlamenti Europaei. At delegati Beckiani ne aedificium quidem administrationis urbanae assequuntur. Qui impediuntur a quadam catervâ astyphylacum atque manifestatorum, qui parati sunt ad vim adhibendam. Res ad manûs venit. Ova et lycopersica in activistas proiciuntur. Volcerus Beck comprehenditur, quod dicitur fieri ad eum ipsum tutandum. Asperê ab astyphylacibus abducitur, postea autem dimittitur.

Astyphylaces indulgêre cuticipitibus

In plateâ, quae ex adverso administrationis urbanae sita est, complures centuriae congregantur cuticipitum orthodoxorumque fundamentalistarum. In camisiâ t-formi alicuius neonacistae leguntur verba, quae sunt: "Nos debemus protegere vitam liberorum nostri alborum futuram". Iisdem neonacistis, cum non impediantur, adversus multitudinem astyphylacum contingit, ut se intermisceant aliquot quinquaginta activistis motûs cinaedorum, qui venêrunt, quamvis manifestatio esset prohibita. Deinde cuticipites vexillîs arcûs caelestis dereptîs in manifestatores invecti eosdem mulcant, concîdunt, conculcant.

Alexander autem stat in viâ Twerskajanâ, circa eum nationalistae radicales rugiunt rhytmicê: "Russia vacet cinaedîs!". Alexander reclamat: "Russia vacet homophobiâ!". Tres cuticipites in Alexandrum irruunt eumque concîdunt. Prostratum conculcant. Sero demum astyphylaces interveniunt.

Boris Dittrich, observator organisationis iurum humanorum, quae appellatur „Human Rights Watch": "Astyphylaces" inquit „non tutantur activistas et manifestatores. Iidem admittunt commisceri greges inter se adversos, mihi videntur hŏc admittere consulto".

Alexander deterget ôs suum sanguine oblĭtum. Amici conantur eum servare a novis impetibus. "Heus turturilla**, placuitne tibi? Vin’ iterum vapulare?", illi Alexandrum inclamant, qui modo ei vim attulêrunt – et qui adhuc liberi stant duobus metris ab eo remoti. Fundamentalistae autem Ecclesiae orthodoxae iterum incipiunt cantare cantum choralem. Alexander adhuc humi iacet prostratus, cum vir quidam aetate provectus capite flexo eum despicatus exspuit et maledicit: „Ecce istum! Apparet istum non esse hominem."

_________

*cuticeps, cuticipitis m. skinhead.
**
turturilla, -ae f. pathicus, cinaedus mollis, effeminatus, muliebriter se gerens. cfr SEN.ep.96,5.

Hanc relationem d.27.m.Maii a.2007 h.17.24 in periodico interretiali „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae