Photographemate huius bestiae gigantźae factum est, ut multi lectores ipsius SPIEGEL-ONLINE stupźrent increduli. Sed homines talium bestiarum periti putant fieri posse, ut tantus sus versetur in locis feris etiamsi vix sit verres conseminii merź feri.
Michael Wendt, professor Universitatis Veterinariae Hanoveranae redactoribus ipsius SPIEGEL ONLINE: "Haec bestia" inquit procul dubio ingens est". Eandem fortasse esse mixturam suis domesticae et ferae. Tali in casu explicari etiam posse pondus enorme. Sues domestici mares assequi possunt pondus quadringentorum chiliogrammorum. Interdum inveniuntur porci tanti ponderis quanti est ea bestia in Americā inventa".
At constat nunc istum gigantem esse mortuum. Puer eiusque pater narrant se d.3. m. Maii iter fecisse per silvarum Alabamensium regionem, quae appelletur plantatio rivi amissi"; in eādem solent fieri venationes commerciales. Iohannides, quamvis sit aetate tenerrimā, sclopetandi est bene peritus, praesertim cum iam pupillus quinquennis primum suum prostraverit cervum.
Iohannides affirmat se *revolucro suo Smithio-Wessoniano, quod sit +calibri quinquagenarii, octies sclopetasse in istum alpha-aprum, deinde se ipsum et patrem suum duosque duces istum suem ferum per dumetum persecutos esse. Sese hoc fecisse per tres horas, usque dum verrem vulneratum invenirent in alveo fluvii, qui exaruisset. Ictu frontali horridam beluam finaliter confectam esse.
"Animus meus aliquantulum erat excitatus"
Michael autem pater Iohannidae affirmat se ipsum ducesque sclopeta sua genīs apposuisse sic futurum fuisse, ut se defenderent, si monstrum in se invectum esset. Iohannides postea: "Hoc" inquit bene contigit. Paululum timui, necnon animus meus aliquantulum erat excitatus". Animo elato idem puer stabat photographandus iuxta praedam suam opīmam.
In Americā de venatione verris huius *mammutoidei alii aliter sentiunt: Cum venatores in foris suis interretialibus eximiź laudant facinus Americani iuvenis luculenti", tutores bestiarum vehementer dolet, quod ipsi verri non praesto fuerit telum, quo se defenderet sat efficaciter.
Ut aper mortuus ex silvā transportaretur, nonnullae arbores fuerunt caedendae. In lībrā autem rusticorum pecuariā Linevillensi pondus monstri mensuratum est: Verres vastissimus pondere fuit 477 (quadringentorum septuaginta septem) chiliogrammorum, longitudine 2,80 (duorum virgula octoginta) metrorum, cervīcis ambitu fuit 1,88 m (unius metri duodenonaginta centimetrorum). Itaque hic verres dignus est, qui inscribatur libro illi Guinnessiano: Alius enim aper a.2004 in Georgiā Civitate foederali interfectus, cui post mortem nomen impositum est Hogzilla", pondere fuit 400 (quadringentorum) tantum" chiliogrammorum.
Praeterea nihil nisi aprugna tomacula, farcimina, botuli. Michael Stone pater: "Verisimile est" inquit nos accepturos esse quingentas vel septingentas lībras farciminum." Iohannides autem Stone perget venari. At loco aprorum īdem venari vult aves perdīcźs: "Quae sunt minus periculosae."
Hanc relationem d.29.m.Maii a.2007 h.15.11 in periodico interretiali Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domūsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: