Annus
2 0 0 7


POENA CUSTODIARIA

Coniuges per 9 menses habitasse

cum cadavere in armarium imposito

Per novem menses quidam coniuges in Francogalliâ habitaverunt unâ cum cadavere in armarium imposito. Causa tam mira quam horribilis: Qui etiam post mortem amici voluerunt habitare in illius habiculo. Ut evitarent foetorem putrefactionis, cottidie lomentum chloratum infudêrunt in saccum, cui imposuerant corpus amici mortuum.

Nancio (Nancy) ex urbe – Iudices Nancienses decrevêrunt hos coniuges per quattuor menses custodiâ tenendos esse. Amicus coniugum, qui eosdem apud se in habitaculo sociali sustentaverat, die a.2003 pentecostali discessit nullo vestigio relicto. Vir 42 (quadraginta duos) annos natus eiusque amica 46 (quadraginta sex) nata primo in suspicionem homicidii casualis adducti sunt arrestati, sed deinde, cum deessent argumenta, e custodiâ emissi.

Corpus autem mortuum novem demum mensibus postea repertum est a siphonariis. Cadaver iam valdê putrefactum abditum erat in saccum plasticum, cui coniuges cottidie infuderant lomentum chloratum, ut evitarent foetorem. Ambo dixerunt amicum suum compotatione factâ ipsum se suspendisse.

Sese hoc non nuntiasse astynomis, quia vellent remanêre in amici habitaculo. Locutor iudicialis dixit autopsi factâ nullum indicium inventum esse homicidii casualis. Coniuges autem cum ceterîs tum hac de causâ sunt condemnati, quod de amici mortui libello comparsorum pecuniam dempsissent, ut solverent pro potibus alcoholicis consumptis.

Hanc relationem d.25.m.Maii a.2007 h.16.29 in periodico interretiali „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae