Medici comites optimi hominibus esse debuerint
Editor- Imaginare ut cras expergiscereris atque statim iuxta lectum tuum lampadam invenires ex qua numen sive genium exiret quod tibi nuntiaret desiderium implendum adhuc restare tibi, sed unum tantum. Tum exoptas ut probi sint medici. At quales homines erint ii probi medici?
Saepe inter nos hanc quaestionem volvere solemus -sit iuvenis medicus in cursum suum incumbens, aut vestigator quidam attingens celsum sui laboris verticem, sit etiam curator a munere requiesciens cui opus est nunc auxilium geriatricum accipere. Alias et gentes nonnunquam de re interrogamus. Etiamsi desideria vel consilia unius cuiusque inter homines scilicet alia variaque esse possunt, tamen eorum optata similia esse videntur. Nos omnes, medicos habere volumus qui sint tales ut:
-Aeque respiciant et curent homines omnes, sive aegros sive sanos, nulla de divitiis vel statu eorum consideratione adhibita.
-Medicos desideramus qui et patientibus et eorum familiaribus auxilium ferant ubi et quandocumque necesse sit.
-Qui publicae saluti faveant eamque promoveant una cum morborum cura ac vigilantia.
-Qui vim informationis ac nova subsidia technica adhibeant ad melius gentes adiuvandas, quique eas certiores faciant de earum difficultatibus ac morbis, magno cum respectu erga rationes consiliaque earum.
-Qui sint tales ut semper quam urbanissime ac humane patientes interrogent, et qui eos libere loqui sinant atque attente audiant.
-Qui recta via consilium offerant hominibus et qui eos sinant decisiones ad propriam salutem curamque attinentes sumere. Qui sint tales ut unum quemque casum diligenter discernant atque auxilium ferant omnibus in accasionibus.
-Qui evidentia quasi instrumentum tantum adhibeant, neque tamquam artis constrictionem. Medicos habere volumus qui eventum mortis sine superbia et quasi partem vitae modeste accipiant et qui, morte appropinquante, auxilium morientis ferant ad omnia quam optime paranda.
-Qui laborent ac munus suum exerceant in sana cooperatione cum ceteris collegis.
-Qui advocati sint patientibus et, collegis, praeceptores. Qui semper parati sint ad discendum et ad consilium ab aliis accipiendum, quaecumque sit eorum aetas, status vel munus.
In summa, medicos habere volumus qui vitam aequam agant quique se ipsos suasque familias curent, neque alios neglegant. Qui sani beatique sint, humani et industrii, et qui praesertim omnibus hominibus boni comites sint per hoc iter longum quod a nobis vita nuncupatur.
At, eheu, lampadam non habemus magicam neque numen eius. Itaque opus est nobis facultatibus nostris uti atque strenue conari tam bonos medicos esse, quam quos habere velimus. Et hoc iam ingens est munus.
Carolus A Rizo , Medicus, membrum gregis pervestigationis
Alexander R Jadad, Medicus, Moderator gregis pervestigationis.
Murray Enkin, Medicus, Consultator gregis pervestigationis
Centrum Globale Salutis Novationum, Valetudinis Universitarium Rete,
Toronto, Canada M5G 2C4
Nexus : v.325(7366); Sep 28, 2002
http://www.bmj.com/cgi/content/full/325/7366/711
In linguam Latinam ex Anglicam vertit et Illuminationem fecit Olga Nicholls parvaavis@hotmail.com
Scripsit Olga Nicholls
|