SPIEGEL ONLINE - 17
CALAMITOSUM COLLOQUIUM INTERROGATORIUM
A Boltono Bushiano relatorem ipsius BBC dici esse "cerebri vacui"
Iohannes Bolton erat irâ incensissimus: "Estne cerebrum tuum vacuum? Ah, intellego: Tu es Britannus superior!" His et aliis conviciis idem vir olim ambasciator UNOnis Americanus usus est in colloquio a relatore ipsius BBC Britannicae stationis radiophonicae interrogatus. Evidenter apparuit quaestiones Boltono Georgii Bush familiari videri nimis criticas.
Vassintonio ex urbe - Iohannes (John) Bolton ambasciator quondam UNOnis Americanus, a statione Britannicâ BBC radiophonicâ interrogatus vehementissimê indignatus est. Cum diurnarius Britannus die Iovis de ratione militari atque politicâ interrogaret, qua Americani uterentur in Iraciâ, Boltonus ei obiecit illum diurnarium esse „sinistrae partis radicalis" et „cerebri vacui".
Boltonus ambasciator UNOnis quondam US-Americanus: "Omnino falleris!"
Antea Boltonus personam a Civitatibus Unitis in Iraciâ gestam defenderat necnon submissê indicaverat etiam fieri posse, ut Civitates Unitae cum Iraniâ de programmate atomico rixantes adhiberent vim. Interrogator autem, qui fuit diurnarius stationis BBC nomine John Humphrys, cum interrogaret, nonne sumptûs actionis militaris Iracianae essent in vanum facti perditique, nonne inceptum fuisset nimis audax, Boltonus legatus quondam respondit irritatissimus, "Omnino falleris!" in illum increpitans.
Boltonus incepti Iraciani vituperatoribus obiecit, quod essent „in omni casu maximam partem anti-americani". Cum Iohannes Britannus Iohannem Americanum certiorem faceret etiam Georgium Soros miliardarium Americanum censêre bellum Iracianum esse perditum, Boltonus respondit indignatissimus: "Visne me illudere? Ille vir est sinistrae partis extremae. Pro certo habeo te cum illo multa habere communia, sicut multi in continenti (id est in Europâ)".
Deinde Iohannes Britannus Boltono explicavit oportere, ut diurnarii essent neutrales ideoque interdum nonnulla quaerentes etiam essent advocati diaboli, addens „Hoc" inquit „in Civitatibus Unitis fortasse non bene aestimatur". At his verbis auditis Boltonus quondam, sed non iam legatus mores ambasciatoris omnino oblitus: „Intellego. Tu es Britannus superior, haec est causa (...) Tibi nihil est, quod dicas. Estne cerebrum tuum vacuum?"
Cum Britannus colloquium concludens interrogaret, num exspectandum esset Paulum Wolfowitz praesidem mensae argentariae mundanae munus suum esse abdicaturum, Boltonus interrogatori obiecit eundem esse „etiam vespillonem" (mortuorum infossorem).
US-neoconservativi: ideologi, quorum consilia cecidêre in irritum
Iohannes Bolton, qui fuit usque m.Dec. a.2006 apud Nationes Unitas ambasciator US-Americanus: Qui olim unâ cum aliis neoconservativis illustribus subscripsit motûs Neoconiani manifestationi.
Paulus Wolfowitz, quondam vice-minister defensionis, qui interim munus praesidis mensae argentariae mundanae abdicavit.
Iraciani belli co-architectus in Pentagôno versans.
Richardus Perle: Qui Pentagôni quondam consiliarius decisivê affirmavit contra Saddamum Husseinum bellum esse gerendum.
Richardus Armitage: Idem unus ex subscriptoribus manifestationis Neoconianae per annos fuit viceminister rerum externarum.
Vilelmus Kristol: Idem US-neoconservativorum praecogitator unâ cum aliis condidit „Inceptum Novi Saeculi Americani" ("Project for the New American Century"), quo gubernationis Bushianae ratio politica externa exaucta est.
Robertus Kagan: Qui auctor tractatiuncularum (essays) neoconservativus est „senior associatus" phrontisterii („think-tank") liberalis, quod appellatur „Opus Fundatum Carnegianum Pacis Internationalis Fovendae"("Carnegie Endowment for International Peace") necnon unâ cum aliis condidit „Inceptum Novi Saeculi Americani".
Vilelmus Bennett: Qui Bushio praeside fuit praeceptor custodelae drogarum US-Americanae necnon complures libros scripsit de iis, quae sibi viderentur de USA - cum cetera tum praecipuê a.2003: „Cur nos pugnemus - claritas moralis, quae fiat de bello in tromocratiam gerendo".
Franciscus Fukuyama, olim ideologus republicanis dilectissimus: Qui interim discordans a neoconservativis se avertit.
|
Hanc relationem d.17.m.Maii a.2007 h.16.30 in periodico interretiali „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/
Scripsit Nicolaus Gross
|