Annus
2 0 0 7


SPIEGEL ONLINE - 30

NULLAM EI ESSE SATISFACTIONEM

Miccum Jagger laborare molestiā temporis

Vita eius insignis erat venere et drogis et musicā roccianā - tamen Micco Jagger Lapidum Volutabundorum (Rolling Stones) facile principi vita videbatur tam taediosa, ut desisteret ab eādem describendā, quamvis iam accepisset bellulam summam pecuniae in promutuum.

Londinio ex urbe - Co-auctorem, qui iussus erat litteris mandare confessionem vitae Jaggerianae, Miccius domum remisit: In „Daily Mail" actis diurnis Britannicis idem famosus musicus roccianus scribitur dixisse: „Hic illic cum aliquo sedebam, eidem infinitź narrabam de vitā meā praeteritā et conabar in eādem vivere. Quod mihi videbatur satis taediosum".

Miccus Jagger: musici rocciani et mulieres et scandala

 


Miccus Jagger, m.Dec. a.1969, cum Mariannā Faithfull amicā suā priore

 


Charta aluminiata et reliquiae sigarellorum necnon cannabis: A.1970 ab officio astynomico „Scotland Yard" publicatum est hoc photographema, cum astyphylaces Micci villam Chelseaensem perquirentes has res invenissent.

 


D.12. m.Maii a.1979 Miccus Jagger et Bianca Perez Morena de Macias in urbe Saint Tropez conubio coniuncti sunt.

 


Uschi Obermaier, duodeseptuagenariorum idolum venereum, gloriabatur se cum rocciano supremo coniunctum esse amore ardentissimo.

 


Rumores sunt Miccum per aliquantum temporis in amore etiam habuisse Helmodum Berger histrionem.

 


Miccus
cum Jerry Hall ambulans, quam a.1990 in matrimonium duxit. Hoc conubium duravit novem annos, deinde Jerry cum Micco divortium fecit.


In causā divortii cum Jerry facti dicitur fuisse Micci amor modellae Lucianae Gimenez Morad. Quae a.1999 filium peperit. Cuius filii pater fuit Miccus Jagger.

 


Istos desinere? Qui nesciunt, quomodo hoc fiat! Carolus Watts et Keithus Richards et Miccus Jagger et Ronaldus Wood (a sinistris) hōc tempore faciunt iter musicum mundanum.

 


Ecce istos bellulź se habere: Lapides Volutabundi Micco ducente in concentu musico, d.29. m.Sept. a.2006 Ludovicivillā in urbe, Centuccianā in civitate Civitatum Unitarum.

 

Biographiae, quibus nemo eget

Finem rerum invenire placidum - quod problema Miccus bene novisse notum est.

Vita Micci famosa complectitur aliquot miliones musicae roccianae phonodiscorum discorumque compactorum, duo conubia (quae facta sunt cum Bianca Perez Morena de Macias filiā ambasciatoris cumque Jerry Hall modellā), innumerabiles amationes (Micci socia hōc tempore est Luciana Giminez Morad modella Brasiliana), poenae custodiariae propter drogarum possessionem acceptae, necnon nobilitatio ipsius Micci per Carolum principem Britanniae successorem regalem perpetrata.

Miccus 63 annos natus, qui hōc tempore unā cum Lapidibus Volutabundis iter musicum facit per totum orbem terrarum, tamen non vult omni ratione excludere autobiographiam a se scribendam: „Cupio invenire aliud genus scribendi. Librum quidem scribam, sed non aliquod commentariolum huius generis typicum".

Hanc relationem d.30. m.Apr. a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domūsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae