Annus
2 0 0 7


SPIEGEL ONLINE - 30

AESTIMATIO PROFESSORUM

Pulchellos professores accipere notas meliores

Professor pulchellus si est, accipit notas meliores, peiores foedus – si alumni academici aestimant professores, multum valet eorum aspectus, id est forma et facies. Hoc apparet ex perquisitione quadam Coloniensi.


"Professor mente captus" (personam gerit Jerry Lewis): Pulchritudo vincit – etiam in professoribus aestimandis

Udalricus Rosar scientista socialis Coloniensis contendit professores qui sint capite calvastro, dentibus leporinis, ventre crassiuculo..., ne multis, minus attractivi – a studentibus minoris aestimari. Idem enim affirmat se invenisse alumnos academicos in professoribus aestimandis magnam vim attribuere qualitatibus exterioribus, quales sunt forma et facies et vestimenta.

Rosar 207 (ducentis septem) studentibus Stutgardiensibus Dusseldorpiensibusque imagines proposuit professorum Coloniensium – quibus sine praescientiâ praeiudicioque iudicandum fuit, cui esset aspectus bonus? cui malus? Deinde Rosar eiusque collegae cum comparavissent aestimationem pulchritudinis cum verîs eorundem professorum evaluationibus, invenerunt: Qui videtur esse speciosus, accipit notas meliores. Aspectu bono notam augeri 0,6 (zerote – virgula – sex) punctis.

Inde sequitur: Duorum professorum eiusdem qualitatis docendi speciosiorem a studentibus iudicantibus accipere notam secundam plus (2+), cum collega eius minus attractivus accipiat notam secundam minus (2-).

Studentes, qui professoribus obiciunt, quod iidem praeferant studentissas bellas, oportet noscant se ipsos. Patet etiam eosdem ipsos aestimantes quandam vim attribuere pulchritudini.

Hanc relationem d.30.m.Apr.a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae