![](../admin/rubricae/files/ngbushmalaria01.jpg)
Applausus, magnus applausus: US-praeses Georgius Bush eiusque uxor Laura magno erant enthusiasmo affecti spectaculo societatis saltandi Kankouranae Africae occidentalis,quod propter Diem Malariae Mundanum factum est in roseto Domûs Albae.
![](../admin/rubricae/files/ngbushmalaria02.jpg)
Praesidis animus tantopere erat inflammatus summâ arte saltatoria, ut non iam retineretur in sellâ sedens.
![](../admin/rubricae/files/ngbushmalaria03.jpg)
Integro corpore usus praeses actionibus se intermiscuit...
![](../admin/rubricae/files/ngbushmalaria04.jpg)
... nec solum gestûs sed etiam vultûs ex integro adhibuit ingeniosos.
![](../admin/rubricae/files/ngbushmalaria05.jpg)
Vultus viri totius mundi potentissimi ioco insignis esse dicitur, nec solum hoc: ...
![](../admin/rubricae/files/ngbushmalaria06.jpg)
Tympanam pulsans Georgius demonstravit sibi esse numerum...
![](../admin/rubricae/files/ngbushmalaria07.jpg)
...necnon modae vestium peritiam: Georgio enim placuit ornamentum capitis amici sui saltantis, qui tam stupefactus quam inflammatus esse videbatur, omnino alius ac...
![](../admin/rubricae/files/ngbushmalaria08.jpg)
... ceteri Georgii amici: Paulus Wolfowitz praeses mensae argentariae mundanae (secundus a sinistris) et alii vestimentis obscuris induti testes spectaculi nullo modo voluerunt excitari euphoriâ praesidis nationis US-Americanae.
![](../admin/rubricae/files/ngbushmalaria09.jpg)
Uff: Gubernare - hoc Georgius scit non ex hac demum saltatione - interdum est laboriosum. Haud raro necessarius est spiritus longus.
|