Annus
2 0 0 7


SPIEGEL ONLINE - 13

FOSSILES PARTES MOLLES

In Tyrannosauri ossibus proteinum collagenum esse inventum

Investigatores Tyrannosauri regis telam mollem, quae habet aetatem 70 milionum annorum, perscrutati invenerunt proteinum collagenum. Quo ex proteino palaeontologi concludunt, Tyrannosaurus quatenus affinis sit aliis bestiis nec scimus, an idem collagenum utile sit ad morbos hominum investigandos.

Perquam mirabile fuit, quod palaeontologi US-Americani ante duos annos nuntiaverunt se invenisse telam mollem vasaque sanguinaria Tyrannosauri regis. Iam sat rarum est telam organicam inveniri in animantibus fossilibus. At talem telam inveniri in ossibus aetatis 68 milionum annorum huius praevetustae bestiae rapacis scientistae antea putaverant fieri omnino non posse. Nam opinati erant talem materiam organicam, si tardissimê, post unum milionem annorum, totam esse destructam.

Veteres partes molles: Proteinum collagenum in dinosauri ossibus inventum


Tyrannosaurus rex (simulacrum): Investigatores m.Mart. a.2005 in ossibus huius raptoris petrificatis invenerunt telam mollem. Nunc in eâdem telâ invenerunt etiam proteinum collagenum.


Femur Tyrannosauri: Investigatores antea putaverant fieri non posse, ut tela mollis conservari posset in tali femore.


Sequentiae acidorum aminicorum: Palaeontologi novis methodis inventis potuerunt determinare,in collageno Tyrannosauri quales essent sequentiae acidorum aminicorum. Methodus spectro-metriae massalis antea probata erat ossibus mastodontis, quae aetate fuerunt 160.000 (centum sexaginta milium) aut 600.000 (sescentorum milium) annorum.


Ecce Saxa Rivi Infernalis (Hell Creek) in Montana US-Civitate foederali sita: His in locis a.2003 inventa sunt ossa Tyrannosauri.


Imagines microscopicae tessellatae ossis Tyrannosauri demineralificati (A - D) et Dromai avis Australianae, quae vulgo Emu appellatur (E et F): Maria (Mary) Schweitzer eiusque collegae sentiunt structuram collageni indicio esse affinitatis sauri rapacis et avium modernarum.

Eo quod Maria Universitatis Civitatis Carolinae Borealis collagenum invenerunt, palaeontologi hanc rem nunc melius sciunt. Tamen mansit gravis quaestio non explicata: Proteinis telae insitis potestne concludi, quatenus dinosauri affines fuerint bestiis hodie viventibus?

Maria eiusque collegae indagaverunt collagenum. Quod proteinum praeter mineralia est pars ossium fundamentalis, qua eadem fiant stabilia et elastica. Idem in ossibus petrificandis solet integrum substituitur mineralibus. At gregi Mariae contigisse, ut collagenum secerneret e Tyrannosauri reliquiis investigatores scribunt in periodico scientifico, c.t. "Science" (t. 316, p. 277).

Sub microscopio: Tela dinosauri


Ecce reliquiae Tyrannosauri praevetustae: Fragmenta demineralificata telae, quae propinqua est cavitati medullae ossis femuris Tyrannosauri regis. Quod fragmentum est flexibile et elasticum. Post extensionem (v. sagittam) revertitur ad formam originalem.

 


Ŏs demineralificatum aere siccatum. Structura et proprietates functionales restant etiam aquâ extractâ.

 


Nonnulli loci ossis demineralificati sunt similes fibris – tales proprietates in ossibus fossilibus non solent observari.

 


Ŏs partim demineralificatum insigne est reti magis magisque subtili vasorum. Nonnulla vasa sunt furcata (v. sagittas).

 


Hac imagine monstrantur pellucida vascula sanguinea ad os sita.

 


Osse remoto relinquuntur pellucida vascula sanguinaria et substantia fusca viscosaque.

 


Vasa sanguinaria struthionis post demineralificationem et tela coniunctivae fibrosae ablationem

 


Sauri vasa sanguinaria microscopio magis aucta: Venae furcantur. Intra vasa puncta rubra bene dignoscuntur.

 


Hoc fragmentum vasis dinosaurici continet parvas partes, quae magnitudine formaque similes sunt illis, quae observantur in struthionibus.

 


Alterum fragmentum vasis dinosaurici: Superficie liquoris convexâ illustratur venae structura cava

 


Vasa struthionis sanguinaria. Bene dinoscuntur erythrocyta.

 


Hoc vas dinosauricum furcatur. Sagittis monstrantur nuclei cellulares in cute cellulari siti, qua vasa sanguinaria vestiuntur (endothelium).

 


Simile vas struthionis: dinoscuntur furcatio et endothelii nuclei cellulares.

Maria eiusque collegae coniciunt proteina liberis radicalibus aggressivis ligata esse ad alias moleculas; ita fieri potuisse, ne eadem petrificarentur. Ut acciperent argumentum definitivum, quo demonstraretur se revera invenisse proteina Tyrannosauri regis, scientistae methodo spectrometriae massalis nonnullas catenas acidorum aminicorum determinaverunt, e quibus constat proteinum collagenum.

Maria explanavit analysibus confirmari theoriam, qua dicerentur aves hodiernae descendisse a dinosauris. Sequentiam acidorum aminicorum in collageno Tyrannosauri inventam praecipue similem esse sequentiis gallinae et ranae et trituri. Maria palaeontologa: "Collagenum Tyrannosauri" inquit „gallinae collageno tam simile est quam esse exspectavimus propter affinitatem avium modernarum et praevetustorum dinosaurorum".

His rebus cognitis cognitum iri etiam nova, quae spectarent ad dinosaurorum evolutionem rationemque, quae intercederet inter eos modernasque species. Praeterea investigatores sperare accuratius intellectum iri celularum crescentiam et destructionem, ut morbi qualis esset cancer melius curarentur.

Hanc relationem d.13. m.Apr. a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae