Annus
2 0 0 7


SPIEGEL ONLINE - 29

DRAMA CONNUBIALE

"Atta Mammam necavit"

Tragoedia familiae facta est mediâ in viâ: Svinfurto in urbe quidam maritus primo uxorem suam a se disiunctam, deinde se ipsum sclopetando necavit. At res fuit etiam crudelior: Ipsis tribus coniugum liberis facinus erat aspectandum.


Astyphylaces in loco facinoris Svinfurtensi: "In liberos suos non sclopetavit"

Svinfurto ex urbe Franconiae Bavaricae – Haec ambulatio familiae finita est crudeliter. Voluerunt adire scrutarium tres pueruli eiusque mater 32 (triginta duos) annos nata. At mediâ in Viâ Luitpoldinâ tabernis circumdatâ, quae sita est in margine Svinfurti medii, vita mulieris capite transfosso fataliter est finita: Eius enim maritus, qui vixit ab illâ seiunctus, ab astynomis dicitur primo mulierem e loco proximo, deinde se ipsum sclopetando prostravisse – coram liberis 11 et 14 annos natis.

Uwe Hückmann, locutor astynomicus: "Istud" inquit „est infortunium absolutê pessimum. Pueruli, si res male accidet, hanc rem numquam patientur". Etsi quando hoc illis contigisset, istud facinus valiturum esse ad totam illorum vitam. „A tali re quivis puer puellave numquam liberabitur." Pueros nunc curatum iri a paedopsychiatro aliisque hominibus talium rerum peritis.

Alexander Bort, possessor cafêi eiusdemque tabernae cuppedinariae 15 (quindecim) metris a loco facinoris remotae, post ipsam sclopetationem uni e puerulis praebuit refugium. Idem cafearius recordatus: „Steti" inquit „ante tabernam, audivi magnos clamores, vidi iam puellam in nos rapidê currentem". Tum Alexander puellâ 13 annos natâ secum in cafêum tractâ ianuam clavi clausit. „At hôc tempore" Alexander inquit „ambo coniuges iam erant mortui". Se audivisse complures ictûs sclopetarios – et deinde alium, aliquantulo postea.

Puella autem ab Alexandro dicitur summo terrore correpta fuisse. "Quae dixit: ‚Atta necavit Mammam sclopetando’". Vestem puellae sanguine fuisse oblitam. "Bene accidit" Alexander inquit „ut apud nos adesset quaedam nosocoma, quae curavit puellam, usque dum venirent astyphylaces et servatores."

"Ille neminem necare voluit nisi uxorem"

Alexander dixit ambos fratres fugisse in lanienam ex adverso sitam. Omnes tres liberos remansisse integros. „In liberos" inquit „ille non sclopetavit". Interfectorem neminem voluisse necare nisi uxorem. „Necnon" cafearius explicat „se ipsum ita sclopetando necavit, ut caderet in illam".

Alexander affirmat viam Luitpoldinam, quae esset via tabernarum praecipua, tempore facinoris ab hominibus vix frequentatam esse. „Itaque strepitus tam magnus fuit, ut omnes accolae audirent". Astynomi post ipsam sclopetationem a testibus certiores facti sunt de dramate connubiali. Astyphylaces matrem quinque liberorum eiusque maritum in crepidine invenerunt exanimatos. Locus facinoris in complures horas per magnum spatium est obsaeptus.

Adhuc incertum est, quomodo fieri potuerit, ut mulier incideret in maritum a se seiunctum. Nec astynomi sciunt accuratius referre de causis istius dramatis familiae: Uwe Hückmann: „Nihil scimus" inquit „nisi patrem non vixisse apud familiam. Nec notus nobis est locus ultimus, quo ille habitaverat."

Accolae atque venditores Viae Luitpoldinae sunt valdê territi. Quidam vir cooperator administrationis pittas (i.e. pizzas) afferendi paucis gradibus a loco remotus: „Svinfurti" inquit „talia nondum experti sumus". Collegam suum facinus observatum sibi accuratê enarrasse. Subito mulierem se proripuisse, ideoque calceum amisisse. „Illa" vir pittarius inquit „voluit pergere – at eodem momento temporis vir quater sclopetavit, ut mulier statim collaberetur". Deinde interfectorem semel circumspectasse, pistolium mento suo supposuisse, manuclam ultimo repressisse.

Hanc relationem d.29.m.Apr.a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

 

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae