Tribus mensibus ante Liam(us) Peart, 20 annos natus, in quadam potatrinâ nocturnâ Melburnensi pugnans in Safiqueum iaculatus erat sellam. Quae suppellex tam infeliciter volavit, ut sellae pes alter metallicus trans cavum oculi Safiqueano capiti impingeretur per plus 10 centimetra. Deinde servatores pede sellae absciso Safiqueum graviter vulneratum in nosocomium gesserunt.
Safiqueus autem per unum mensem in nosocomii statione intensivâ collocatus interim ferê ex integro reconvaluit. Eius vis videndi iam quoad nonagenis quinis partibus centesimis est refecta. Hodie in urbe Pearth Liamus ille sellae iaculator damnatus est ad 400 (quadringentas) horas sociales.
Petrus Reardon iudex Liamum tironem artis electricae docens: "Feliciter" inquit „accidit, ne ille iuvenis interficeretur neve quid fecerit detrimenti gravioris. Fortasse tu hac re moneberis ad modum vivendi meliorem."
Hanc relationem d.24.m.Apr.a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: