Ergo quamvis canes ante 15.000 (quindecim milia) demum annorum variis lupis selectis sint effecti, tamen iidem spatio hôc temporis perbrevissimo permulta iam sunt assecuti. Ut exemplum afferamus: Canes homines magis suae voluntati subiecerunt quam ulla species alia: Iidem nos condocefecerunt secum ambulare funi affixos, se cibare, se huc illuc nobiscum gerere, se in nostris lĕctis collocare nobiscum dormituros. Necnon iidem spatio temporis perbrevi facti sunt subspecies mammalium omnium multiplicissima - ratione saltim magnitudinis.
De canum permagnorum perparvorumque meritis alii aliter sentiunt. Homines libenter aliarum bestiarum nominibus utuntur, ut malevolę subsannent canes abnormis magnitudinis parvitatisve: cum maximos comparent equis, minimos irrident nomine utentes rattorum. Cum rhinocerotes generaliter admodum magni sint, mures generaliter parvi, hominibus cynophilis praebentur canes familiares, quorum magnitudines aequales sunt aut pilis *tenisiae (tennis) aut portae *alsulegiae (hockey).
Quare Chihuahua tam pusilla est, ut imponi possit perulae manuali?
Gordon(us) Lark biologus universitatis Utahianae: "Canes" inquit „omnibus mammalium speciebus adhuc exstantibus praestant varietate magnitudinum". Unâ cum magno grege investigatorum internationali Lark eiusque collega Kevin Chase nunc investigaverunt quoddam genum caninum, quo efficitur, ut quaedam canum conseminia maneant eximię parva.
Quoddam tantum segmentum ipsius ADN (acidi dysoxyribonucleinici) regulatorii causae est, cur tales canes maneant pusilli, quod genum inest chromosomati canino numeri quinti decimi, iuxta quoddam genum nominis IGF 1. Quae abbreviatio valet insulin-like growth factor, id est factorem crescentiae insulino similem. Ergo illud genum spectat ad crescentiam. Etiam - hoc ne credas me dicere iocosę - in muribus et in hominibus IGF 1 valet ad magnitudinem corporis.
ADN regulatorium et genum eidem propinquum inter se combinata appellantur haplotypus. Talis haplotypus specialis, qui inesset omni canum conseminio pusillo, „permultum valere ad parvitatem corporis omnium canum parvorum efficiendam". Sic quidem scribunt investigatores in quadam symbolâ periodici scientifici, c.t. est "Science" (t. 316, p. 112).
Idem haplotypus inventus est adhibito conseminio canino perquam variabili, cui nomen est minus verum Lusitani canis aquatici. Talis enim canis vivit in terrâ, sed olim excultus est, ut comitaretur piscatores. Lusitani canes aquatici, qui similes fuerint natantibus canibus pastoralibus, dicuntur olim saluisse in ipsum mare, ut piscatoribus agmina piscium agerent in retia.
Aliquando his rebus cognitis adiutum iri etiam homines
At hodie Lusitani canes aquatici potius magni aestimantur, quia sunt nitidi atque lanosi - scientistae autem iisdem canibus magnam vim attribuunt, quia eorum distributio magnitudinum est amplissima. Aliquot centum possessoribus canum aquaticorum adiuvantibus in USA passim habitantibus Lark et Chase invenerunt eam regionem ipsius ADN, quam maximę valere ad canum magnitudinem nunc manifestum est.
Auctores huius symbolae principes, Elaine Ostrander et Nathan B. Sutter, qui sunt scientistae Nationalis Instituti Genomatis Humani Investigandi, quod situm est Bethesdâ in urbe Terrae Marianae (Civitatis Americanae foederalis, cui nomen est Maryland), deinde unâ cum collegis iter fecerunt ab uno spectaculo canino ad aliud, ut res observatas examinarent eo quod compararent cum aliorum conseminiorum acidis dysoxyribonucleinicis. Denique perquisiti erant 3200 (tria milia ducenti) canes 143 (centum quadraginta trium) conseminiorum.
His rebus omnibus perquisitis cynologi concluserunt haec: Ipso ADN regulatorio in canibus parvis effici, ut geno IGF-1 propinquo fabricaretur minor copia certi hormontis crescentiae. Placet quidem investigatoribus se nunc scire, quare quidam canes tam parvuli sint, sed agitur de re multo graviore: Iidem scientistae volunt cognoscere, quomodo certae qualitates intricatae animalium efficiantur variis genorum sequentiis communiter valentibus. Gordonus Lark et Kevinus Chase sperant aliquando his rebus intellectis fortasse etiam fieri posse, ut sanentur morbi hominum, quales sint diabetes et arthritis et cancer.
"Tales canes non custodiunt domum tuam. Qui nullius sunt commodi nisi parvitatis et teneritudinis".
Canes maiores expertes sunt segmenti ipsius ADN nunc inventi. Quomodo eorum canum magnitudo reguletur, adhuc incertum est. Mirum est, quod ipse canis Rotovillanus (quamvis admodum magnus sit) per unicam exceptionem illius segmenti est particeps. In Rotovillani autem ADN effectus eiusdem segmenti videtur tolli aliis factoribus (adhuc ignotis).
Kevino autem persuasum est haplotypum crescentiae deminutae procul dubio effectum esse ab hominis amico optimo, idque selectione artificiali. Biologus: "Omnes cynophili" idem biologus inquit „canes suos tractant tamquam infantulos lactantes, ergo non est mirum homines eligere canes minores." At haec sententia nescio an eo exorta sit, quod Kevinus ipse possideat duos caniculos aquaticos Melitanos mixticios pusillos. Hoc saltim concedit: "Canes parvi non sunt valdę utiles. Qui non venantur tecum. Qui non custodiunt domum tuam. Qui nullos trahunt currűs. Qui nullius sunt commodi nisi parvitatis et teneritudinis".
Ut supra diximus: Canes brevi tantum tempore existentiae suae nonnulla iam sunt assecuti. Etiam id, quod selectione artificiali redigerentur ad omnis utilitatis vacationem. Itaque ipsi scientistae videntur mirari scribentes segmentum parvitatem caninam efficiens „hominum commercio atque migratione celeriter diffusum esse per magnam regionem geographicam".
Gordonus Lark autem quomodo hoc factum sit, sic explicat: "Aliqui nauta cum per ianuam intraret unâ cum cane pusillo, omnes dixerunt: „Ooh, ego quoque volo talem canem! Eumne licet accipere, ut fiat pater canis mei proximi?"
Hanc relationem d.07. m.Apr. a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis doműsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: