Annus
2 0 0 7


SPIEGEL ONLINE - 21

MIRAE METHODI DOCENDI

„Intangibiles" a magistris aspergi urinâ vaccarum

Gubernatores Indiae verbis, q.s. „India incredibilis", commendant terram suam, nec ibidem desunt nonnullae res verê incredibiles: Nuper enim magistri quosdam discipulos inferioris „castae" hinduisticae asperserunt urinâ vaccarum, ut purgarent.

Neo-Delhiâ ex urbe – Indi magistri discipulos, qui sunt inferioris castae hinduisticae participes, asperserunt urinâ vaccarum, ut purgarent et malum ex iisdem fugarent. Hodie Indi diurnarii rettulerunt hanc actionem in quodam vico Maharashtrae civitatis Indiae occidentalis praeceptam esse a novo scholae directore, qui oriundus esset ex castâ superiore.


Vacca Indica in crepidine cubans: Urinâ purgari atque sanari

Magistros scholae statim sparsisse urinam vaccarum in oecos classium necnon in adulescentes. Secundum relationem actorum diurnorum, q.t. "Times of India", iidem magistri a directore iussi erant umidare discipulorum facies materiasque discendi.

Magistri cum aspersionem incoharent, discipuli modo examen subibant. Quidam puer diurnario stationis televisificae dixit: „Magistri nobis dixerunt nos post hanc actionem melius discere posse". Se sibi visos esse hac re valdê humiliari. Interim astynomi coeperunt inquirere.

Hindui vaccas habent pro bestiis sacris, earum urinam pro remedio sancto. Iidem sentiunt hanc substantiam utilem esse ad morbos repugnandos, ipsum cancrum sanari posse urinâ vaccarum. Systema castarum quamvis officialiter sit abolitum, homines inferiorum castarum participes castarumve expertes adhuc multis in Indiae locis discriminantur nomine „intangibilium". In summâ circiter 160 (centum sexaginta) miliones ex 1,2 (unâ – virgula – duabus) miliardis Indorum in numerum referuntur talium hominum, qui appellantur Dalits.

Hanc relationem d.21.m.Apr.a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

 

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae