Ideo manum per cancellos ferreos protendit, sed non animadvertit animal reptile nondum esse penitus sopitum. Ita factum est, ut crocodilus, mas 17 (septendecim) annos natus 200 (ducenta) chiliogramma pendens, rostro raptim concluso bracchium medici veterinarii abriperet. Tum alter therotrophei cooperator telo igniario duos globulos in crocodilum iaculatus est. Eadem bestia autem crepitu territa rostrum aperuit, ut bracchium excideret. Sed crocodilum globulis non esse violatum praepositi therotrophei affirmaverunt.
Bracchium autem in sectione chirurgicâ septem horarum veterinario est assutum.
Hanc relationem d.12. m.Apr. a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: