SPIEGEL ONLINE - 12
PARTES CADAVERIS IN HORTO ET ARCÂ GELUFICÂ POSITAE
Mulierem a viro per interrete cognito esse distruncatam
Amatiuncula interretialis mulieri ex Hassiâ boreali oriundae fuit perniciei. Vir enim Saraviensis eandem 41 (quadraginta unum) annos natam interfecit eiusque corpus mortuum distruncavit. Astynomi investigantes reliquias invenerunt alias in arcu geluficâ, alias in horto.
Martiaco ex oppido Saraviae (Merzig/Saarland) – Astynomi rettulerunt virum item 41 annos natum, cum fusê interrogatus esset, confessum esse, ubi mulieris reliquias in terram infodisset. Quas deinde canibus adiuvantibus in loco humi investigatas esse, qui esset in altitudinem 60 centimetrorum depressus. Partem reliquiarum receptaculis esse inditam.
Medici forenses perquisitione concluserunt verisimillimum esse has reliquias spectare ad mulierem 41 annos natam ex Hassiâ boreali oriundam, quae appareret in domo Besseringae Martiacensis interfecta esse. Quod confirmatum iri perquisitione per ADN (i.e. acidum dysoxyribonucleinicum) faciendâ.
Vir, qui putatur esse interfector, die Martis erat arrestatus. Investigatores dicunt mulierem a viro cognitam esse per interrete. Astynomi referunt eandem voluisse sedem suam in Saraviam movere, ut apud illum virum habitaret. At mense Iulio exeunte anni proximi praeteriti, cum convenissent, rixam eorum esse exortam. Virum 41 annos natum mulierem fuste acri occidisse, corpus mortuum distruncavisse, partes eiusdem alias in arcâ geluficâ stabulo autocinetico impositâ servasse, alias in horti humum infodisse. Usque nunc nulla exstant indicia anthropophagiae factae.
Mulier Hassa borealis iam medio mense Iulio anni 2006 (bis millesimi sexti) nuntiata erat desiderari. At nuperrimê demum astynomi computatrum perscrutati invenerunt commercium mulieris cum illo viro per interrete factum. Deinde canes vestigatores partes cadaveris in fundo viri invenerunt. Locutor astynomicus: "Necessario" inquit „concludimus has partes spectare ad illam mulierem".
Hanc relationem d.12. m.Apr. a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/
Scripsit Nicolaus Gross
|