Annus
2 0 0 7


SCHWERIN

SUERINUM

In duos Iracianos impetum factum esse misoxenum

Suerino in urbe impetus factus est in duos viros Iracianos, quo leviter violarentur. Astynomi et tutores rei publicae perquirunt duos viros 20 et 21 annos natos regionis Megalopolitanae (Mecklenburg) boreo-occidentalis. Qui referuntur ante impetum factum Iracianos laesisse verbis misoxenis.

Suerino ex urbe Impetus factus est heri in statione ferriviariâ principali Suerini, i.e. capitis Megalopolitano-Praepomeraniae. Nicolaus Wiechmann locutor astynomicus a diurnariis periodici SPIEGEL ONLINE interrogatus: „Mulier praeteriens" inquit „astyphylaces auxilio arcessivit".

Astyphylaces veste civili induts impedivisse, ne novi impetûs fierent in Iracianos 16 et 44 annos natos et arrestavisse duos viros ebriolos, qui in suspicionem venissent facinoris commissi. Locutor: „Violatorum" inquit „facies intumuerant". Tutores rei publicae esse perquisitionis participes.

Wiechmann: "Duo viri" inquit „qui aggressi esse putantur, astynomis iam sunt noti, praecipuê propter delicta corporis violati et furti facti". In virum 20 annos natum prius iam inquisitum esse propter usum signorum, quae spectarent ad organisationes constitutioni rei publicae infestas.

Hanc relationem d.11. m.Apr. a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

 

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae