SPIEGEL ONLINE - 10
MOLESTATIO INTERRETIALIS SEU CYBERNETICA
Magistrum a discipulis subsannatum esse – coram publico interretiali
Scripsit Barbara Hans, in Latinum convertit Nicolaus Groß
Discipuli cinematógraphant magistrae capitium sive vestis ambitum collarem (Fr. décolleté), magistri detrahunt bracas – et brevi post harum scaenarum scopocinemata (Angl. videofilms) monstrantur in interreti. Novissimus hic mos discipulorum depravatus in Magnâ Britanniâ exortus appellatur „cyber-bullying", i.e. molestatio cybernetica: Interreti telephonisque mobilibus paedagogi irrisui fiunt universo communitati interretiali.
Magister discipulis tergum obvertit, caput inclinat, aliquid tabulae inscribit. Tamquam sagitta aliqui puer e sede suâ in angulo oeci postico se proicit versus tabulam. Idem se appropinquat magistro, eius coxendices amplectitur et – detrahit magistri bracas. Magister autem, post momentum temporis, quo territus manet immotus, bracis suis retractis, subligari obtecto se proripit per oecum classis in maleficum versus.
Schola Scotica: Discipulus detrahit bracas magistri
Hôc scopocinemate (videofilm), quod spectari potuit in sede interretiali, c.n. „You Tube", monstratur, quomodo discipulus e sede suâ se proiciat in magistrum.....
...eiusdem coxendices circumplectatur...
...magistri bracas attingat....et...
...easdem detrahat.
Denudatus dorsum flectit....
...bracas retrahit...
... et se proripit in discipulum.
Tales imagines telephono mobili cinematographatae mittuntur ad „YouTube" sedem interretialem. In descriptione scopocinematis dicitur iste dolus nexus esse a discipulo oppidi Cumbernauld prope Glascuam (Glasgow) siti.
Quo casu in Magnâ Britanniâ effecta est magna tumultuatio. Uniones magistrorum nunc discutiunt de molestatione quae dicitur cybernetica – genus molestandi, quo instrumenta technica velut telephona mobilia aut computatra adhibeantur. Unio magistrorum, cui nomen est ATL, affirmat hoc genus molestandi his annis valdê exauctum esse.
Maria Bousted, praeposita huius unionis: "Molestatione cyberneticâ" inquit, „res, quae ex saeculis iam exstat, novâ ratione ingravatur". Problema fieri difficilius.
Capitium magistrae – ab omnibus potest inspici
Saepius saepiusque magistrorum molestationes telephonis mobilibus receptae publicantur interreti. Magistro hôc dolo infamia infertur coram aliquot miliardis hominum – ubique terrarum. Detrimentum autem magistri sic afflicti augetur numero spectatorum.
Nonnullis scopocinematibus huiusmodi inspicitur magistrae capitium – aut eiusdem gunna (Angl. skirt). In pessimis casibus magistri per scaenas falsatas fiunt actores principales cinematum pornographicorum.
Molestatio cybernetica est multiplex: Discipuli numero telephonico magistri sescenties electo auscultabulum semper tacitê deponunt. Discipuli conviciatores mittunt epistulas electronicas obscaenas et terrificas et infames. Alii faciunt scopocinemata, quibus magistris infamiam inferant. Dolus ipse licet sit tam vetustus quam schola ipsa – novis methodis technicis effectus multo vehementior est et dolorosior. Nam cum prius effectûs talium dolorum plerumque limitati sint oeco classis aut aulâ scholae, hodie telephono mobili et computatro fieri potest, ut magistri vexentur sine limitibus loci et temporis.
Quantacumque sint commoda novarum rationum technicarum, magistris molestatis esse earundem effectûs esse horribiles, Bousted unionis magistrorum locutrix dicit. Domina Bousted: „Tales magistri" inquit „publicê humiliantur, eorum fama obscuratur, eorum dignitas professionalis confidentiaque ipsorum vehementer deminuuntur". Quod problema iam pridem „non finiri ad portam scholae". Unionis perquisitione emanavit 17% (septenas denas partes cenetesimas) Britannorum magistrorum, qui interrogati essent, iam aliquando molestatos esse telephono mobili aut epistulâ electronicâ.
At una res emanavit mira: Tertia tantum pars magistrorum interrogatorum dicit molestationes effectas esse a discipulis. Alii enim malefici sunt collegae et praepositi et ipsi discipulorum parentes. Ergo talium facinorum effectores sunt complurium generum quam soliti doli in scholâ nexi.
"Molestationem cyberneticam" nondum esse a scientistis investigatam
In Germaniâ hoc thema adhuc magnam partem est ignotum – saltim quantum attinet ad rationes statisticas. Nondum exstant talium casuum documenta collecta – casûs huius generis non debent nuntiari.
Nova perquisitio Europaea, cui nomen est "Teachers in bullying situations" („Magistri qui molestantur"), nunc casûs colligi incepti sunt. Cuius perquisitionis particeps est Universitas Luneburgensis. Ibidem perquiritur, quomodo magistri exemplis molestationis propositis se gerant.
Henricus Witteriede cooperator academicus hanc perquisitionem Luneburgensem dirigit: „Hoc thema" inquit „usque nunc et intra terram nostram et extra vix tractatum est". Molestationem magistrorum eo insignem esse, quod fiat per spatium temporis longius. Idem: „Si agitur de eventu singulari, non utar hôc nomine". At difficile esse exactê definire, utrum aliqua actio sit vera molestatio necne. Agi enim de re, quae difficilis sit mensuratu: singuli hominis sensu conscientiâve.
Si magister professione suâ vexatur...
In nosocomio Heiligenfeld, quod situm est in oppido Bad Kissingen, ii paedagogi auxilium petunt, qui problemata vitae scholaris cottidianae non iam superent nisi a psychiatris adiuti. Ervinus Schmidt, archiater: „Tensio psychica (stress) chronica eo efficitur, quod magister sentit alios habere vim ad se laborem exanclantem, se esse aliis obnoxium." Itaque magistro saepe laborem videri esse vexationem, "Magistri hôc modo aegrotantes sibi videntur non iam custodire posse labores suos. Non iam vident sensum habere ea quae sibi agenda sint."
Onera autem magistrorum exaucta sunt multiplicia: Classes augentur, parentes unâ ex parte fiunt magis magisque critici, alterâ ex parte liberos suos minus minusque educant, et grapheocratae ministerii cultualis magistris iterum iterumque nova imponunt onera.
Magna pars magistrorum, quae curantur in nosocomio Heiligenfeldiano, laborant depressione psychicâ, quae appellatur „burnout", i.e. ‚exustione’. Ervinus archiater: "Qui morbus" inquit „plerumque non efficitur indole geneticâ, sed vehementi psychicâ tensione (stress) professionali". Certo eventu – qualis fuit ille in scholâ Scoticâ factus – morbum denique erumpere.
Appellari administratores paginarum interretialium
Alicui magistro aegroto globus nivalis factum est symbolum impotentiae propriae: nam idem globus a discipulo magistri capiti iniectus erat.
Sed magistri, qui subeunt curationem psychotherapeuticam, sunt bonae spei. Nam in therapiâ investigantur causae problematum et dantur consilia practica. Ervinus archiater „Aegroti" inquit „si sunt curati, magnam partem denuo funguntur officio suo scholari".
Britanni autem nunc disputant, quomodo impediri possit malus abusus instrumentorum technicorum. Itaque unio magistrorum docentiumque sedium interretialium administratores adhortata est, ut quam maturrimê de paginis interretialibus tollant diffamationes.
In casu Scoti magistri denudati hoc factum est eo quod prima versio scopocinematis sublata est de statione interretiali „YouTube" – sed demum postquam imagines infames publicatae sunt per totum orbem terrarum. Nec impediri potest, ne idem scopocinema adhuc in interreti inveniatur copiatum.
Hanc relationem d.10. m.Apr. a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/
Scripsit Nicolaus Gross
|