Annus
2 0 0 7


SPIEGEL ONLINE - 03

OSSA PRAEVETUSTA

In Sinis inventum esse proteranthropum modernum

In Sinis inventae sunt reliquiae sceleti humani, quae habent aetatem circiter 40.000 (quadraginta milium) annorum. Nunc investigatores quaerunt, quomodo homo, ad quem spectaverunt eadem ossa, illuc venerit – et nonne in itinere se commiscuerit cum homine neandertalensi. Sceleto invento vetus rixa innovatur.

Ericus Trinkaus a thesi suâ non desistit. Iterum iterumque idem palaeo-anthropologus universitatis Vassintonianae in urbe Sancti Ludovici sitae in scaenam prodit scientiarum mundanam et enuntiat se nunc definitivê invenisse argumentum, quo demonstretur thesis sua: hominem qui dicatur modernus olim non solum incidisse in hominem neandertalensem, sed cum eodem etiam in lecto, id est in cubili cavernae, concubuisse. Itaque homini hodierno inesse aliquantulum hominis neandertalensis.


Ecce mandibula sceleti Tianyanensis: Estne argumentum, quo demonstretur homo sapiens commixtus esse cum homine neandertalensi?

Hodie Ericus unâ cum collegis Sinensibus rem ostendit inventam, qua studeat confirmare sententiam suam, de qua anthropologi alii aliter iudicant: Grex investigatorum sinico-americanus perquisivit sceleton aetatis fere 40.000 (quadraginta milium) annorum, quae insigne est et notis hominis modernis et notis eiusdem praecessorum. Trinkaus ita concludit ut semper: homines modernos ex Africâ emigrantes praecessores suos proteranthropos non demovisse, sed se cum iisdem commiscuisse.

Idem grex spatio temporis, quod interfuit annis 2003 et 2004 (bismillesimo tertio et quarto), in locis Tianyuanensibus versus directionem australioccidentalem ab urbe Pechini sitis effoderant 34 (triginta quattuor) ossa, quae spectant ad sceleton humanum. Perquisitionibus radiocarbonicis emanavit easdem reliquias habere aetatem maximum 42.500 (quadraginta duorum milium quingentorum), minimum 39.000 (undequadraginta milium) annorum. Investigatores in periodico palaeontologico, c.t. „PNAS", referunt itaque haec ossa spectare ad unum e sceletis Asiae orientalis omnium vetustissimis. Ex detritione dentium molarium iidem concludunt sceleton pertinere ad hominem, qui mortuus sit aetate 50 (quinquaginta) aut 60 (sexaginta) annorum.

Sceleton Tianyuanense multis nŏtis anatomicis simile est sceleto hominis hodierni. At secundum Ericum Trinkaus eiusque collegas ex nonnullis proportionibus licet concludere idem sceleton spectavisse ad hominem mixticium, qui exortus esset ex praehomine et homine moderno inter se commixtis. Sceleton Tianyuanense positione dentium quibusdamque nŏtis ossum simile esse sceletis praehominum, quorum notissimus sit neandertalensis. Itaque e sceleto invento apparere hominem modernum et praehominem inter se commiscuisse.

De hac explicatione rei inventae, quae est iis, qui Ericum noverunt, non valde mirâ, palaeontologi certê in utramque partem disputabunt. Plerique autem eorum censent hominem modernum ex Africâ immigrasse in Europam, et inde prolem suam per orbem terrarum propagasse. At neandertalensem ab homine sapiente in Europâ non coniugem electum, sed de loco demotum esse plerisque palaeontologis persuasum est.

Hanc relationem d.03. m.Apr. a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae