Idem episcopus dixit Germaniae praecipuê necessaria esse maiora auxilia pecuniaria matribus familiisque danda, quae infantes suos prioribus vitae annis ipsae vellent educare. "Praecipuê" Mixa inquit, „matribus, quae solae educent et parum pecuniae habeant, hôc tempore non conceditur vera libertas, qua eligant, utrum ipsae infantes suos educent an faciant opus professionale".
Mixa episcopus etiam vituperavit, quod Ursula von der Leyen annuntiaverat se omnes pecunias, quae usque nunc familiis concederentur, examinaturam esse: „Hoc nihil valet nisi labori professionali minoritatis matrum subventum iri eo, quod familiae educatrices plus onerentur. Istaec ministra familiarum unilateraliter favet indigentiis strati socialis medii altioris."
Episcopus Ursulae ministrae obiecit, quod eadem matrum actionem professionalem tamquam programma ideologicum postulans vellet assequi, ut matres iuvenes fierent operariae rei industriali utiles: "Praeterea eo, quod ista conatur efficere, ut plus 70% (septuagenae cenetesimae) matrum opus exerceant professionale, ministra familiarum sequitur postulationes feministriarum annorum septuagenariorum saeculi proximi praeteriti obsoletas."
Mixa paucis septimanis ante indignationes sibi contraxit, cum contenderet consiliis ad infantulorum receptacula diurna augenda propositis mulieres dignitate humanâ orbatâ considerarentur tamquam machinae partuales. Idem pastor superior Augustae Vindelicorum versans postea verba sua etiam confirmaverat et recusaverat, ne eadem excusaret.
Sed non solum Valterus Mixa, sed etiam Notcerus Wolf, summus abbas Ordinis Sancti Benedicti, opinatur Ursulam von der Leyen sequi exemplum civitatis socialisticae illius iam pridem abolitae, cui nomen fuit Res publica Germana Democratica („DDR"). Notcerus a diurnario ipsius „Welt am Sonntag" interrogatus: "Manifestum est" inquit „ab istâ ministrâ mulierem nihili pendi nisi more viri exerceat laborem professionalem nec more matris curet suos infantes".
Hanc relationem d.07. m.Apr. a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: