Annus
2 0 0 7


SPIEGEL ONLINE - 05

CASUS PERICULOSUS

Autoraedarium inebriatum per 26 metra depulsum vitâ superasse

Certe hic vir adiutus est a bono angelo tutore: In Tyroli autocinetum cuiusdam Germani inebriatissimi de viâ delapsum per declivitatem praeruptam depulsum est. Idem vir autocineto insidens tamen vitâ superavit.

Aeniponto et Vindobonâ ex urbibus – Vir quadragenarius, cum a viâ municipali districtûs Imt Tyroliensis deerravisset, cum autocineto suo per declivitatem praeruptam 26 (viginti sex) metrorum depulsus est. Hodie astynomi rettulerunt autocinetum delapsum remansisse in viâ inferiore. Autoraedarius autem, qui solus sederat in autocineto, nonnullis vulneribus, quae descripta non sunt, affectus in nosocomium illatus est.

Eidem viro quadragenario, cuius sanguini inesset portio alcoholis 1,24‰ (unius – virgula – viginti quattuor partium millesimarum), ab astynomis ablatum est diploma gubernationis.

Hanc relationem d.05. m.Apr. a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

 

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae