Annus
2 0 0 7


De vacca carnivora

De vacca carnivora
c.f.
Disticha Martia

Cum nuper in parvo vico in India orientali sito multae gallinae perirent, discordia inter vicinos orta est; uterque enim alterius canem gallinas furatum esse suspicabatur. Denique autem apparuit eas non a cane, sed a vacca devoratas esse.

Calcutta ex urbe – Postquam haec innotuerunt, multi curiosi in vicum confluunt, ut vaccam tam insolitis deliciis deditam mirentur. „Priore", inquit Ajit Gosh dominus vaccae, „vita vaccam nostram tigrem fuisse puto. Exhorruimus, cum videremus iuvenculam quattuor septimanas natam e stabulo elabi, more felium silvestrium pullum parvum arripere statimque devorare".

Familia agricoli vaccam deprehendit, cum noctu ad stabula vigilaret. Priore enim mense duodequinquaginta gallinis abreptis scire volebant, quis esset fur.

Mihir Saatpathy veterinaria regionis morem vaccae valde miratur. „Fortasse", inquit, „inopia mineralium adducta carnem edit. Vaccam perscrutati nunc alios veterinarios consulimus." Apud Indos vaccae sanctae habentur; quamobrem iuvencula nunc nominata est „Lal" („Rubra"), quod fortitudinem indicat.

Ex periodico „Der Spiegel", pridie Nonas Martias MMVII

Scripsit Caecilia Koch



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae