SPIEGEL ONLINE - 26
CANICULAE MARIS ARCTICI
Ecce caniculas in abysso gelidissimâ praedantes!
Scripsit Kurt F. de Swaaf, in Latinum convertit Nicolaus Groß
Somniosus microcephalus, id est canicularum species, quae vivit in gelido Mari Arctico, usque nunc habitus est pro cadaverum devoratore inerti atque inhabili, qua neque investigatores neque relatores attraherentur. At rapidê mutatur fama eorundem piscium rapacium: Quorum exempla emissoriis ultrasonicis instructa apparuerunt esse venatores periculosi.
Phocae hispidae, animalia Maris Arctici mammalia, si quando vexantur incubis vel suppressionibus nocturnis, nescio an somnient haec: Autumnum esse, tegmen Maris Polaris borealis glaciale magis magisque crassescere, necessarium esse foramina respiratoria semper sint aperta. Phocam unguibus anterioribus margines foraminis scalpere, cavendos esse ursos marinos. Sed in aquâ videri nullum esse periculum. Sub glacie esse silentium, ibidem se posse relaxari in lumine foraminis respiratorii volitantem. At deinde ex abysso profundissimâ arrepere aliquod animal obscurum. Quod nequaquam properare, quia bene sciat, quo utendum sit stratagemate. Quod animal esse Somniosum microcephalum, caniculam quinque metra longam...
Phoca ab hôc pisce rapaci inveniri solet aquâ commotâ, sono scalpendi, substantiis olfactoriis. Celerius quidem phoca natat quam iste piscis compactus, sed animal mammale ex eô tempore, quo a caniculâ animadversa est, numquam non periclitatur. Nam canicula prope foramen respiratorium phocae insidiatur cottidie, die noctuque. Miserrimo vitulo marino semper vigilandum est - uno tantum momento temporis si non attenderit, peribit in faucibus caniculae.
Somniosos pisces venari in locis gelidissimis
At dum glacies liquescet, multum temporis poterit praeterire. Georgius Benz, biologus marinus Universitatis Civitatis Tennessiae mediae, cum diurnariis ipsius SPIEGEL ONLINE colloquens: "Canicula" inquit „tempus habet octo mensium, quo capiat phocam". Cuius investigatoris animus specialiter captus est a Somniosis caniculis mysterialibus. Per longum tempus hae bestiae septem dimidiumque metra longae habitae erant pro gigantibus pigris stupidisque, qui fundum Maris Arctici pervagarentur et magnam partem nutrirentur bestiis mortuis.
Has caniculas circumiectis bene adaptari, stomachos phocis complere.
At interim sententia, quam biologi habent de Somniosis, rapidê mutatur. Haec canicula Maris arctici apparet esse venatrix maximê adaptabilis modis agendi multiplicibus insignis. Novis investigationibus peculiaritates Somniosorum patefactae sunt omnino mirabiles. Kazunari Yano Iapon ichtyologus, qui nuper obiit, unâ cum collegis ipsius Sekai, id est Iaponiae Instituti Piscaturae Investigandae Nationalis, in periodico, c.t. "Journal of Fish Biology" (Ed. 70 (2007): p. 374-390) fusê descripsit piscis Somniosi biotopos et nutritionem et ontogenesin. Iidem ichtyologi etiam investigaverunt species similes illi affines in Mari Pacifico boreali Marique Polari australi viventes Yano Iapon cum cetera tum praecipuê perscrutatus est stomachos 39 (undequadraginta) Somniosorum, qui capti erant ad Gronlandiae litus occidentale. Iis quae Yano invênit evidenter refutatur theoria nutritionis cadaveralis. Iohannes Stevens, collega Yanonis Iaponis: "Plures" inquit „caniculae phocas habent in stomachis, quam ut easdem omnes acceperint mortuas". In indice ciborum (ut ita dicamus), quibus usi erant Somniosi a Yanone postea perquisiti, phocae inscriptae erant loco secundo, post pisces.
Georgius Benz iam pridem suspicatus erat Somniosos venari phocas. Idem biologus unâ cum collegâ Gregorio Skomal expeditionem fecit in glaciem arcticam ante litus Canadianae Insulae Baffinianae sitam. Iidem investigatores glacie perforandâ magna effecerunt foramina, per quae usque ad fundum, qui erat altitudinis 100 vel 200 metrorum, demiserunt longas lineas uncis escisque instructas. Caniculae autem apparuerunt esse mordaces. Sex enim captae sunt; quarum quaeque instructa est emissorio ultrasonico. Nunc biologi potuerunt observare, quomodo bestiae sub glacie se moverent.
Stratagemata venandi aptissima
Contra exspectationem una tantum canicula signata statim ad fundum submersa est. Ceterae autem plerumque natabant in pelago. Mirandum erat, quod duae earum remanebant prope superficiem et compluries ascenderunt ferê usque ad ipsum tegmen glaciale - visae sunt aliqua re allici. Quia in locis exploratis vivunt numerosae Phocae hispidae, verisimile est iisdem allectos esse pisces rapaces. Benz et Skomal enim in periodico "Marine Biology" (Ed. 145 (2004): p. 489-498) scribunt praedâ tam adiposâ devoratâ caniculam, quae sit sanguine frigido, metabolismo inerti, in longum spatium temporis accipere energiam sat multam .
Somniosi autem Mare Pacificum boreale inhabitantes etiam mirius se gerere observati sunt a scientistis Laboratorii Piscatorii Alascaniani, quod situm est in urbe Juneau. Biologi Lius Hulbert et Michael Sigler et Christianus Lunsford 36 (triginta sex) pisces huius speciei signaverunt emissoriis radiophonicis, quibus satelliti nuntiata est non solum piscium positio in mari alto natantium, sed etiam profunditas, ad quam submergebantur et aquae temperatura et multa alia.
Plerarumque autem canicularum emissoriis per menses nuntii emissi sunt, nonnullis ferê per integrum annum. E numeris in periodico "Journal of Fish Biology" (ed. 69 (2006): p. 406-425) publicatis apparent miranda: Per maximam partem temporis Somniosi incolae Maris Pacifici rhytmo regulari variis aquae profunditatibus vicissim huc illuc natare solent. Hulbertus eiusque collegae hanc vicissitudinem continuam explicant esse efficax stratagema venandi: Qua methodo caniculas aquam systematicê perquirere, ut verisimilius sit easdem invenire praedam.
Praedam fortasse rostro hauriri sugive
Praeterea ichtyologi perscrutati sunt stomachos 198 (duodeducentorum) Somniosorum Mare Pacificum incolentium, qui habuerunt longitudinem maximum 2 metrorum 40 centimetrorum. Iidem investigatores non solum invenerunt sepias et pisces planos et carnem balaenarum semiputridam, sed etiam varia genera salmonum. Verisimile est has caniculas tardas praedari illos pisces celeriter natantes, cum allabantur sine ullo sono - cute enim canicularum efficitur vix ulla turbulentia - et pisces nil mali suspicatos subito faucibus hauriant. Nam Somniosi ingentibus sunt faucibus. Iidem si repente rostrum aperiunt, efficiunt summam vim suctricem sive haustoriam.
E contrario scientistae usque nunc vix quicquam sciunt de Somniosorum crescentiâ atque vitae tempore. "Nulla est" Georgius Benz inquit „methodus, quâ aetas harum piscium mensuretur". In sceleto cartilagineo nullae oriuntur structurae anulares, quibus aetas legi possit. Si Somniosi pariuntur (iam in utero ex ovis excluduntur) longitudinem habent 40 centimetrorum. Secundum Yanonem Somniosi mares pubescunt, cum sunt tria metra longi. Feminae autem Somniosae non maturescunt antequam habent longitudinem quattuor metrorum.
In Gronlandiâ medio saeculo proximo praeterito Dani ichtyologi quendam Somniosum 2,62 (duo - virgula - sexaginta duo) metra longum notâ signatum liberaverunt. 16 (sedecim) annis post idem piscis iterum captus est. Spatio temporis interiecto hic Somniosus per octo tantum centimetra creverat. Tanta lentitudo crescendi si caniculis huius speciei est peculiaritas genuina, concludendum est Somniosos maiores habere aetatem complurium saeculorum!
Ecce octo sequentes imagines recentissimas, quibus illustrentur Somniosi microcephali aspectus modusque vivendi moriendique!
imago prima
Somniosus microcephalus e fune in mari suspensus: Biologi nonnulla exempla ceperant, nŏtis instruxerant, deinde e fune sub foramine glaciei suspenderant - ut eaedem caniculae per nonnullas horas relaxarentur. Denique investigatores caniculas liberaverunt, ut earundem motionibus studerent pernoscendis.
imago secunda
Somniosus microcephalus mensuratur: Georgius Benz et Gregorius Skomal prope Canadianam Insulam Baffinianam talem caniculam in glaciem trahunt. Caput caniculae manet sub aqua, ut possit per branchias respirare.
imago tertia
Ecce piscem gulosum: Investigatores uncum e rostro Somniosi microcephali eximunt. Mirum est, quod bestia rapax tamen manet quieta.
imago quarta
Ecce caniculam in mare redeuntem: Somniosus microcephalus, postquam emissorio ultrasonico est instructus, fune in abyssum remittitur.
imago quinta
Somniosus microcephalus, qui iam profectus est ad somnum aeternum.
Non omnes caniculae post captum remanent superstites.
imago sexta
Insula Baffiniana: Biologi marini non solum hic, sed etiam in Mari Pacifico boreali Marique Polari australi observant Somniosos microcephalos, ut melius cognoscant hos pisces rapaces usque vix investigatos.
imago septima
Etiam hic Somniosus microcephalus fatis concessit: Piscatores balaenarumque captores hunc piscem rapacem bene sciunt - etiamsi plerumque est conviva ingratus.
imago octava
Somniosi microcephali saepe parum grati capiuntur una cum aliis piscibus. Iterum iterumque hae caniculae retibus piscatorum inhaerescunt.
Hanc relationem d.26. m.Mart. a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/
Scripsit Nicolaus Gross
|