Annus
2 0 0 7


SPIEGEL ONLINE - 03

KEITHII RICHARDSII CONFESSIO CINERARIA

"Patrem per nares traxi"

Keithius Richardsius cum propter drogarum abusum vehementem ex longo tempore sit famosus, hâc drogâ a Keithio sumptâ nescimus an horrescant ipsi asseclae eius fanatici: A diurnariis cuiusdam periodici musici interrogatus Keithius confessus est se naribus hausisse cinerem sui patris.

Londinio ex urbe - In colloquio interrogatorio, quod die Martis publicatum est in periodico, c.t. „New Musical Express" (NME), Richardsius dixit haec: "Interrogas, quae res fuerit maximê mira omnium, quas umquam per nares trahere conatus sim? Quae res pater meus fuit, ego per nares traxi patrem meum. Qui mortuus erat ad cineres redactus nec ego potui, quin eum contererem cum aliquantulo cocaini commixtum." Se in hoc facientem nullo scrupulo vexatum esse his verbis patefecit: "Atta meus hoc non flocci fecisset. Res bene hausta est, et ego adhuc vivo."

Richardsius, cuius pater a.2002 mortuus est 84 annos natus, propter drogas sumptas ex saeculi praeteriti annis sexagenariis iterum iterumque infamiâ flagrabat. Petrus autem Doherty, compatriota Keithio natu minor, musicus roccianus scandalis insignis, gregis musici „Babyshambles" particeps, qui cum Catharinâ Moss supermodellâ amore coniunctus est, a Keithio Richardsio monitus est, ne modum excederet in drogis sumendis, alioquin propter easdem aliquando ad plures abiret. Simul Keithius commendavit, ut Petrus, quem ignoraret, Catharinam, quam perbene novisset, relinqueret.

Hanc relationem d.03. m.Apr. a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae