Annus
2 0 0 7


SPIEGEL ONLINE - 03

TURCIA

Magistrum a magistro necatum esse

Coram discipulis quidam magister Turcicae scholae elementariae collegam pistolio interfecit. Idem paedagogus 56 annos natus in pausâ pistolio sex globulos in collegam iaculatus aufûgit.

Istanbul i.e. Constantinopoli ex urbe – Turci diurnarii rettulerunt hoc facinus violentum effectum esse quadam rixâ magistrorum, qui iam ex longo tempore unus alteri sibi essent infesti. Malis verbis ultro citroque dictis alter magister pistolium destrinxit *silentificamine instructum et in aliquo androne scholae globulos in collegam iaculatus est.

Deinde in schola, quae est sita Daricâ in oppidulo versus directionem australiorientalem ab urbe Constantinopolitana sito discipuli facinoris testes oculati facti terrore Panico correpti in oecos classiarios inque loca scholaria aufugerunt. Vespere autem magister iaculator ipse se astynomis dedidit.

_____________

*silentificâmen, -inis n. - Angl. sound absorber, silencer; Fr. silencieux; Hisp. silenciador, Ital. silenziatore; Theod. Schalldämpfer.

Hanc relationem d.03. m.Apr. a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

 

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae