Prodigium est? Portentum deorum, an hominum error? Pro tempore, inquietans signum infestatae bufonibus civitatis habetur.
Toadzilla, unius chilogrami pondere, maximus bufonum unquam repertorum in ea regione Australiae, captus est ab oecologistis, qui venatores bufonum facti percurrunt urbem Darwin, haud in cassum sic appellatam-, temptantes detinere istius horrendam speciei veneficae prolem in Australia, quo introducti sunt provenientes ex insula Hawaiana circiter in anno 1930 Domini-. Tum enim credebatur beneficos bufones fore ad coercendam giganteorum scarabeorum plagam.
FrogWatch est grex ranas vigilantium, cuius moderator Graeme Sawyer praeest insituendis venationibus ad exterminandos bufones, "istud animale captum" -inquit- "20 centímetra est, et pondere unum chilogramum habet. Giganteus est. Nolim convenire sorori eius maiori".
Bufones gigantei sunt initio introducti in Queensland, in partibus septentrionalibus Australiae, deinde dispersi sunt in totam civitatem. Nunc, secundum aestimationes officiales, in Australia possint vivere 200 millones exemplarium istius bufonis.
Id quod non omnino scitur, est, quo pacto possint afficere statum naturae in regione. Verum aliquae variorum animalium species sine dubio afficiuntur propter praesentiam bestiarum veneficarum in ambitu.