Hungari inceptum Russicum gasiductus Transeuropaei eligerunt -
Hungari inceptum Russicum gasiductus
Transeuropaei elegerunt - eorum sententia melius id sit simili
incepto Unionis Europaeae.
De gasiductu "Torrens
Caeruleus" agitur, qui sit extensio iam exsistentis "Torrentis
Caerulei", quo per fundum Maris Nigri (Ponti Euxini)
hauritur a Turcis methanium (sive gasium naturale) Russicum, a
Sibiria Occidentali fistulis metallicis in litus Euxinum ductum.
E Turcia extendet oleiductus usque ad fines Hungarorum, in via
Bulgariam et Dacoromaniam percurrens. Et hic difficultas, nam
eadem via struendus erat et officialiter adhuc est oleiductus
"Nabucco", cui Commissio Europaea maxime favet, nam
eius usu methanium a Mari Hyrcano (Caspico), ergo a fonte altero
quam Russia (Azeristania scilicet, aut Kazachstania, aut
Turkmenia), in Europam Meridionalem suppeditari possit.
Regimen socialistarum Hungariae, terrae-membri Unionis
Europaeae, eligit tamen inceptum Russicum, quod, si vero
incorporetur, cladem incepti "Nabucco" efficere poterit,
nam duo oleiductus eadem via currentes vix fieri possint,
praecipue quod gasium Russicum semper paululum viliorem fore
creditur (gasium Hyrcanum primum per Mare Hyrcano - si a
Turkmenia Kazachstaniave ductum - deinde per Montem Caucasum
trahi debeat). Rebus ita stantibus futurum incepti "Nabucco"
nunc valde incertum Bruxellensibus videtur. Quod re vera a sui
natu sors eius erat, nam per nimis multas variasque terras esset
ei percurrendum et numquam tot regimina ad idem consilium
advenire sciebant. Quod et causa erat optionis Hungarorum. Ut
dixit minister eorum primarius Ferenc (Franciscus) Gyurcsany,
"Torrens Caeruleus" una tantum re superat "Nabucco":
in duobus annis fieri poterit, dum "Nabucco"... nemo
scit quando.
Scripsit Stanislaus Varsoviensis
|