Coram junta cum carota?
OCCIDENS ET BIRMA: Coram junta cum carota?
Tibeto omisso - quo demum saeculo XIII,
tempore Mongolae dynastiae Yuan, "Seres" potiti sunt -
putare possumus Sinas eisdem liminibus continentilibus teneri,
sicut ante duo milia annorum solebant. Tunc, tempore dynastiae
Han, Terra Media in occidente usque convallem Ferganam in Via
Bombycea extendebat, ad septentrionem usque ad silvam taigam
necnon Coreanam paenisulam, ad meridiem autem usque ad hodiernas
Indosinas. His in tribus locis regimen Pecchiniense etiam hodie
praesidia quasi tenet: infrastructuram petrogasificam
Kazachstaniae sibi subiciens (hic certe cum societate Russica
Gazprom mox eis aemulandum erit); dictaturam surrealisticam Kim
Dzong-Il in Corea Septentrionali protegens necnon in meridionali
Asiae chartae parte maecenatis regiminis militaris Birmae partem
agens. Quae junta Birmam iam a 45 annis regit, flocci
faciens reclamationes terrarum occidentalium, reditum legitimi
regiminis poscentium.
Nuper, alio ramo
expansionis sui fretis - scilicet "colonialismo humanae
faciei", quo venas olei, gasi necnon metallorum Africanorum
exquirere conantur - Pecchiniensibus contigit convincere regimen
Rei Publicae Africae Meridionalis, ut contra resolutionem
Consilii Securitatis ONU suffragarentur (est illa enim membrum
temporale Consilii), qua resolutione junta Birmana
castigetur. Inopinate, praeter Sinas aliud membrum sempiternum
Consilii Securitatis resolutionem vetuit - Russia scilicet, cuius
societati petroleo petrogasioque explorandis Zarubezneft’ eodem
ipso die a regimine Birmanensi concessum erat, ut in ora maritima
huius terrae alimenta ignis quaerat. Nonnullis diebus post etiam
Sinienses bene meritum praemium - nova scilicet contracta
explorandi negotiationi China’s National Petroleum Corp. data -
acceperunt. Memorandum hic fortasse est, alium membrum temporale
Consilii Securitatis ONU, quem quoque multa vincula oeconomica
cum Birma iungunt, Indoniesiam scilicet, heroice a suffragio
abstinuisse.
Birma membrum
associationis cooperationis oeconomicae terrarum Asiae
Meridionalis et Occidentalis ASEAN (quae associatio a duobus
annis "amicitia officiali" Sinensium fruitur) factum
est, secundum principium huius gregis: associandum nobis sit
oeconomice, dum quisque suum ordinem politicum non turbatus tenet.
Itaque sanctiones oeconomicae terrarum occidentalium contra
Birmam minime valere videntur: ex sex miliardis dollarium
pecuniae peregrinae in oeconomia Birmana ultimo anno collocatae
pars leonina sunt expensa Thaiorum (amicorum ergo in regione
maximorum terrarum occidentalium). Cavere ne nimis irritet
regimen Rangunense ipsa India - democratia maxima mundi - debet,
nam non solum methanium (petrogasium) pipa a Birma ducit, sed
etiam, quod multo ei maioris momenti est, cum Rangunensibus
tacite collaborat in bellatoribus clandestinis gentium in
montaneo limine ambarum terrarum habitantium continendis.
Memorandum hic
est quoque Birmam maximum importatorem armarum a Seribus
confectarum esse necnon oleiductum mox struendum fore trans hanc
terram, quo petroleum Proximi Orientis trahi poterit e Sinu
Bengalensi in provinciam Sericam Yunnan, quae via multo brevior
ac tutior est, quam navibus per fretum Malacca.
Rebus ita
stantibus, contra scilicet rationes si tantum oeconomicas omnium
vicinorum Birmae necnon Russiae, Occidens – putat Stanley A.
Weiss e pollente Vasingtoniae societate "Business Executives
for National Security", cuius opinio de hac re ab actis
diurnis „International Herald Tribune” die 9 Martio divulgata
est – debet a strategia baculi ad strategiam carotae coram
regimine Birmano transgredi, promittens Rangunensibus gradualem
depositionem sanctionum pro graduali reintroductione libertatum (incipiens
a liberando captivos politicos, imprimis praemio Nobeliano
donatam dominam Aung San Suu Kyi, cuius photographema supra,
lector, invenies). Talis erat, mutatis mutandis, ultimos
nonnullos annos strategia politica Occidentis coram Corea
Septentrionali, quae terra multo magis quam Birma minatur
stabilitati Extremi Orientis necnon totius orbis terrarum. Sicut
in casu negotiationum cum Pheniano, ita hic –monet Weiss -
fieri uno die poterit, ut errare nos consipiciamus; pro certo
tamen videtur nos pristina via gradientes nihil impetraturos.
Scripsit Nanompouphos
|