Annus
2 0 0 7


Opulentissimi omnium

Opulentissimi omnium

Ut solent hoc anni tempore, acta menstrua Americana "Forbes" modo divulgaverunt novam indicem divitissimum in orbe terrarum hominum, unicuiusque scilicet horum res familiaris plus quam miliardo dollarium se aequet. Adsunt nunc mundo nostro - secundum "Forbes" - 946 tales miliardarii, inter quos 178 miliardarii modo facti; memorandum tamen simul esse debet 44 olim locupletissimos praeterito anno ita decoctos esse, ut indicem relinquere debuerint. In numero miliardariorum novorum 19 Russi, 14 Indi, 13 Seres et 10 Hispani sunt.

Indicis palmam iam a tredecim annis tenet Bill Gates, conditor ille societatis computatralis Microsoft (re familiari 56 miliardorum dollarium), quem quoque a multis annis sequitur collocator pecuniae Americanus Warren Buffet (Berksire Hathaway, Geico, General Re, Fruit of the Loom, MidAmerican Energy, R.C. Willey et alia; omnino 52 mld USD). Vae tamen ambobus, si tertius opulentissimus, baro telecommunicationis Mexicanus Carlos Slim Helu (America Movil, Telmex, Verizon; 49 mld USD) crescet, ut praeterito anno solebat, cum 12 mensium spatio res familiaris eius 19 miliardis aucta est.

Mirandum est numerus crescens locupletissimorum Indiae, nam inter primos 21 ductores indicis quinque habentur; palmam huius nationis tenet Lakshmi Mittal, possessor maximae in mundo corporationis metallurgicae Mittal Steel, qui re familiari 32 mld USD quintum locum indicis occupat. Is sequitur Suetum Ingvar Kamprad, conditorem negotiationis Ikea, quae supellectilem modico pretio in 34 terris venum praebet. Ipse Kamprad, vir 80 annorum, numquam fere vestitum solemnem aut collare induat, in classe frugali aeronavium tantum sedeat necnon in vilissimis cauponis ventrem impleat.

Minimus natu in hac indice 23 annorum princeps Albert von Thurn und Taxis est (2 mld USD; locus indicis 488), hi tamen certe non sua manu pecuniam collegit (sicut et alii - 40% opulentissimorum hodiernorum hereditate magna praediti negotia sua coeperunt). Sua autem manu 33 annorum Sergey Brin et 34 Larry Page, inventores machinae scrutatoriae Google, 16.6 mld USD uterque sibi paravit, ita ut ex aequo cum Americana Alice Walton, locos 24-26 indicis teneant.

Res familiaris omnium 946 miliardariorum tribus cum dimidia bilionibus dollarium aequetur, quod est idem ut oeconomia Germaniae et Francogalliae summatim.

Scripsit Nanompouphos



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae