Annus
2 0 0 7


De tumba familiaris Iesu, inventa Ierosolymis an ficta USAe (

De monumento familiari Iesu

Est in Ierosolimorum urbe quaedam insula, hodiernae architecturae, in cuius fundamentis nuper feretra antiqua sepulta inventa et effossa sunt per homines rerum vetustarum peritissumos.

Feretra illa, quae ex primo momento perceperunt curiositatem observatorum, statim per custodias missa, nunc alia alibi in universitatum laboratoriis atque museis manent. Extraordinarium vero habetur, quod nomina inscripta feretris sunt consimilia familiae humanae hominis divini, sive Iesu, qui Graeco vocabulo vocatus fuit Christus...: Yeshu Ben Yossef (Jesus flius Iosephi), Yehuda Bar Yeshu (Judas filius Jesu), Marta et Myriam (sive Maria), quae res procul dubio potest coniungi cum Novo Testamento. Itaque inquilini supradictae insulae, apud Ierosolyma exaedificatae, sunt excitati tali nuntio, sub se iacuisse in cavea cavata circa primum saeculum talem familiam! "Imaginemini, - inquit inquilinus quidam insulae-, tota Chrisitanitas ad nos veniet visitatum sepulchrum familiare notissimi hominis in memoria hominum".

Comprehensibilis est eorum excitatio et spectatio vestigationum. Ceterum haec notitia non est orta ex investigationibus, sed investigationes sunt acceleratae per exhibitionem pelliculae documentalis in USA factae, ubi dominus James Cameron (nobilis dux pellicularum) iurat ibidem, inter fundamenta illius aedificii, latuisse per XX saecula monumentum Jesu. Homines autem peritissimi totum negant, quod probare difficile est ex mera congruentia nominum ibi iacuisse familiam Christi. Quin etiam, fraudem titanicum esse dicunt, quod Cameron in pellicula inseruerit. Nobis hoc in medio relinquendum est. Historia illustrabit quis verum de veris, quisve falsum de falsis dixerit in hac re, quae tamen pollicetur fore spectacularem.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae