Legionarii e deserto Gobi
Legionarii e deserto Gobi
Catenas acidi deoxyribonucleinei (DNA) nonaginta trium incolarum vici Liqian Sinarum occidentalium studiosi universitatis urbis Lanzhou investigaturi sunt, ut sciant, utrum agricolae hi nepotes sint... legionariorum Romanorum - nuntiant acta diurna Britannorum "The Daily Telegraph".
Liqian colonia parva est in limine deserti Gobi, 320 chiliometris ad occasum solis a proximo urbe, Lanzhou. Indigenae autem omnino alii hic sunt quam aut Seres aut aliae gentes, Sinas occidentales inhabitantes: nasis longis praediti, interdum flavis capillis, viri saepe 180 centimetrorum proceritate...
Thesin de origine Liqienensium ab Europaeis Romanis primus ante quinquaginta annos proposuit historicus Britannus Homer Dubs, in annalibus imperatorum Sinensium inveniens nuntium de "mirifica facie posturaque" militibus, qui inter captivos Hunnos in manus Serum ceciderant. Hi non solum Europaeo vultu praediti essent, sed etiam ignoto Sinensibus modo luctassent, in acie scilicet instar squamae piscium ordinata. Quae 'squama piscium' nihil alius esse credebat Dubs quam 'testudinem' legionariorum.
Captivi Hunni a Seribus victi sunt in proelio 36 anni ante Christum natum. E scriptis Romanorum constat autem anno 53 a.Ch.n., occasione cladis Marci Crassi, a Parthis 145 legionarios captivos receptos esse, qui in fines orientales regni Parthorum deinde missi esse credebantur. Hi fortasse - secundum Dubs - ut mercenarii stipendias merere coacti sunt, primum apud novos dominos, Parthos, postea, ob ignotam mutationem rerum, apud Hunnos.
Utrum verum id sit an non, adhuc nescimus; fortasse plus sciemus investigationibus a scientistis Lanzhouensibus peractis. Primi tamen negotiatores oppidi Yongchang (quod proximum est vico Liqian) lucrum novi rei iam quaerunt, porticum Romanam ibi struentes necnon cauponam karaokianam nomine "Caesar" aperientes, hoc modo peregrinatores occidentales facilius illuc alliciendos sperantes.
Scripsit Nanompouphos
|