Annus
2 0 0 7


Electio Novi Episcopi in insula Melita

Electio Novi Episcopi in insula Melita

Praeclarissima dies fuit illa, xxvi januarii quando expleto episcopatu Josephi Mercieca, qui dioecesim melitensem triginta annos rexerat, electus est ad hoc episcopale munus Pater Paulus Cremona, ex Ordine Praedicatorum.

Novus Pastor unum et sexaginta annos natus, assidue optimeque ministerium verbi exercuit. Novissime vero in paroecia civitatis Sliema munus parochi fungebat ubi tum a presbyteris tum a populo magni aestimabatur.

Consecratio episcopali in ecclesia cathedrali Sancto Joanni Baptistae dicata in civitate La Valletta solemniter celebrata est. Ibi enim novus episcopus magno cum amore et a maxima auctoritate civili et ecclesiastica et a fidelibus exceptus est.

In homilia, novus episcopus gratias omnibus adstantibus egit, seque precibus eorum humilem commendavit quo facilius voluntatem Dei omnipotentis adimpleret secundum sententiam pro eius episcopatu electam : "Parate viam Domini" Mc I,3

Scripsit Nicolaus Aquilina



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae