Annus
2 0 0 7


Habemus Cancellarium

Cancellarium Colombiae creatum

Longam captivitatem Araújo fugit anno
ineunte hoc, sex annis sub FARC peractis.

Renuntiante priore ministra, cuius familiares habere creduntur certos nexus cum rebellibus dextris, novus minister creatur vir, qui modo ex potestate sinistrorum fugiit.

Praesidens Colombianus Alvaro Uribe nuntiavit, novum ministrum praepositumque rebus Exteris fore Ferdinandum Araujo Perdomo creatum, priore ministra Maria Consuelo Araujo abdicante a magistratu propter quosdam cum dextris parastraticis viribus nexus.

Novus ministerio tanti momenti praepositus, cui nulla est cum praecedente ac renuntiante ministra affinitas vel familiaritas, hoc anno ineunte in medio fragore proelii fugerat ex manibus rebellium civitatis potentissimorum, sive FARC, qui sex ante annos vi abductum in obsidibus retinebant. Videre licet in imagine supra posita ministrum intrantem, tunc per "copias" irregularis exercitus custodiri. Farc autem significat: Vires Armatae Colombianae pro novis rebus certantes. Sunt acies populares "liberandae nationis".

"Ecce virum prudentem, -inquit praesidens, cum creati ministri nuntium deferret-, virum in suo esse perpessum totam nationis tragediam, quam superare volumus".

Hic enim, cum victima captivusque rebellium fuisset, observatoribus videtur oportunus sociis in fidem rei publicae confirmandis fore. Ceterum, qui ex captivo minister factus est, ex ministro captivus factus erat; nam, Andres Pastrana praesidente, ministerio Provehendarum rerum fungebatur.

Ministra renuntiat


"Concilium cepi et ab re publica discedo",
inquit Araujo coram diurnariis.

Mutatio fit abdicante ministra Maria Consuelo Araujo, cuius frater, senator Alvaro Araujo, modo captus ab auctoritatibus est propter quasdam parastratismi suspiciones; eiusdemque pater in eadem causa est implicitus. "Non adhereo muneri publico, -retulit ad circulum diurnarium misera mulier-, remque publicam relinquo quod filia et soror sum, fratremque patremque adiuvare munus meum esse sentio".

Investigatio

Peracta die labente Iovis, VI individui ex Congressu rei publicae capti sunt. Quorum tres publica vi compressi et interrogati sunt; duo suapte dediti; alter, qui interrogandus habetur, extra civitatem degebat-. Ad hodiernam lucem, Summi Tribunalis iussu, VIII Senatores capti sunt. Id quod scandalo et intra et extra civitatem habetur.

Sed in eis senatoribus, qui Iovis die capti sunt, fuit reverendus Cancellariae frater, Alvaro Araujo; qui, cum in aliqua popina cenaret, interpellatus, primo conspectu mirari visus, deinde vocatu telephonico facto sese lictoribus tranquille tradidit. Reliqui Senatores in custodiam dati carceribus permansuri dicuntur, hac suspicione gravissima contra eorum libertatem perseverante: quod pervenerint ad honores rei publicae adnitentibus parastraticis.

Ii autem "parastratici" sunt homines militarem functionem sibi adrogantes et pro extremis dextris pugnantes. Eis comitiorum gratiam favoremque concessis negotiis senatores et multi alli, togati et armati, retulisse creduntur.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae