Annus
2 0 0 7


Islam versus Occidentem:

Islamismus versus Occidentalismum:
conflictus politicus

Ad 28.000 homines percontativae
inquisitionis participarunt.

Causa cur tantae inter Islamistas et Occidentem rixae reapse nascantur ac propagentur, quaestio digna quae per BBC vestigaretur visa, innotescit.

Inquisitio percontativa apud 27 nationes gesta indicat plerosque hominum putare "conflictum istum inter muslimos et christianos orbes non esse ortum ex religiosis aut culturalibus differentiis".

Publicam opinionem vestigante BBC, et percontationem societate Globescam gerente, secundus quisque (52%) eorum 28.000 hominum qui sententiam sunt rogati, tales controversias fidelium utriusque religionis ex potestate nationum et studiis politicis oriri denuntiat.

Facta vestigatorum aestimatione, plerique et mulslimi et christiani videntur abhorrere ab ea ratione, ut bellum inter cultus civiles inevitabilis sit.

Dimidia prope pars eorum qui tale censent recognoscunt esse quaedam utrisque religionibus in commune puncta. Id quod mirum

Alii vero (quibus 30% repraesentantur) censent rixas oriri e differentiis culturalibus ac religiosis; eademque proportione (29%) sunt qui dicant futurum conflictum evitari non posse.

Quod si ita est, secundum nuntium a BBC, aliquantullum levatur ille metus conflarationis, quae de distantiis culturalibus hucusque pendens super omnes casura videbatur. Non enim ita altus ac putabatur est abyssus ille cultuum et religionum nostrarum, sed hominum politicorum vis influit in animos agitandos. Sane igitur sperare licet aliquam deminutionem conflictuum, abiectis politicorum instigationibus.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae