Annus
2 0 0 7


Barak Obama

Barack Obama

Die X mensis Februarii senator Americanus Barack Obama (quem in imagine adposita cum muliere aspicis) orationem habuit in vasto foro Fontisagri (Springfield), urbis civitatis suae Illinois, praenuntians se candidatum partis democraticae anno ineunte ad sellam praesidentis USAe occupandam fieri velle. Quem ingens multitudo gelu neglecto plausu et consensu celebravit.

Barack Obama concives suos praeclaros commemoravit, maxime Abraham Lincoln decimum sextum praesidentem Civitatum Americae Unitarum: "Fontisagri, - inquit - quo septemtrio meridies oriens occidens conveniunt, recordatus sum decoris populi Americani, hic pro certo habui decore eodem nosmet renovatam Americam spei plenam aedificare posse. Ecce cur sub umbra veteris Capitolii, unde Lincoln domum divisam ad unitatem vocavit, ubi etiam nunc spes communes et communia somnia incolunt, hodie ante vos omnes memetipsum candidatum praesidentialem profiteor."

Si summum magistratum attigerit, erit Obama primus praesidens Afroamericanus: cuius pater ex Kenya fuit, mater vero Americana albicolor. Sellam senatoriam non diu occupavit, cum autem voluntatem suam divulgavit munere praesidentis haud albicolor fungendi, omnibus notus fieri coepit. Nihilo minus opinionum indagatores Hilariam Clinton ut candidatam apud democratarum fautores praestare reputant, Obamam vero ante ceteros comminus sequi.

Numquam cutis color Obamae honorum cursui obstitit: qui universitates praeclaras Harvard et Columbia frequentavit, acta "Harvard Law Review" direxit, patroni officium professus est et in Iuris Universitate in Chicagensi docuit. Ab anno MCMXCVII per octennium senator Illinois civitatis fuit, posthac USAe anno bismillesimo quinto senator creatus est.

In oratione X Februarii habita se negavit diu Washingtoniae permansisse, machinationes tamen politicorum satis cognovisse, ut commutationis necessitatem intellegeret; proprium esse eius, qui patriam suam amat, eandem in melius commutare posse, quamquam in hac ambitione nonnihil arrogantiae insit. Rem publicam a sodalitatibus potentiae et divitiarum cupidine inductis occupatam esse, quae "regimen in lusionem converterunt, cui ipsis tantum interesse liceret: qui pensiones scribunt nobis persolvendas. Iam tempus eiusmodi potestatis desiit, hic et nunc pagina volvendast". Tum iterum Barack Obama de Abraham Lincoln locutus est: eum dubiis et incommodis et regressionibus afflictum esse sed voluntate et dictis nationem totam movisse libertatemque populo oppresso reddidisse. Se promisit de pauperum scholis, de miserorum labore, de nimia petrolei necessitate sollicitum fore, bellumque Iraquicum "funestum errorem" appellavit, quandoquidem nullus numerus Americanarum victimarum discordias illas, unde bellum civile ortum sit, componere possit: se ergo copias domum mense Martio anni MMVIII revocaturum esse. Reditum nostrum imminentem ultimam spem esse, ut inter Sunnitas et Shiitas pactiones et indutiae fiant."

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae