Ministerstwo rolnictwa do poniedziałku nic nie wiedziało o zastrzeżeniach Słowaków,
Caseorum bellum Carpathiense
Unionem Europaeam anno 2004 Poloni
duobus condicionibus intravimus: ne prohibeamur cucumeres nostros
fermentatos nec caseos montanos facere! Cucumeres Bruxelenses
probaverunt, de caseis tamen e lacte ovillo factis fumoque foci
maceratis, quibus nomen oscypek, diu stomachabantur, nam
hi minime hygienice in tentoriis pastorum producuntur. Assensi
tamen eurocratae sunt, nam sine oscypkis vita
monticolarum circa iugum Tatrarum (montium Carpathium) viventium
omni sensu careret.
Cum ergo regimen Varsoviense caseum hunc in tabulas
Bruxellenses referre ut productus regionalis eiusque nomen
internationaliter protegi voluit, inopinater vicini Slovaci, qui
a Tatris ad meridem habitant, voluntatem Polonorum vetaturi se
esse pronuntiaverunt, nam - dicunt - ipsi quoque eundem caseum
faciunt, qui apud eos ostiepok nominatur.
Pronuntiationem hanc die 2 Februarii publice divulgaverunt,
ultimo cum id facere possent, nam uno die postea Poloni omnia
iura ad hunc caseum montanum possidendi iam sibi attributum
haberent.
Mediatores iam inter Varsoviam et Bratislavam currere putantur,
indutiis fortasse rixa finietur. Timendum tamen est ne Slovaci
poscant praeclarum latronem XIX saeculi nomine Janosik, qui in
ambobus terris versabatur, natus tamen est in terra Slovacorum (in
oppido Liptovsky Mikulas), a Polonis civem Slovacum esse
confirmandum. Quod, regimine nunc Varsoviae nationalistico, nullo
modo fieri potest. Rei adiungere se etiam Dacoromani possunt, nam
secundum annales primum privilegium oscypek faciendi
accepit in vico Ochotnica ad iugum Gorce (Polonorum) anno 1416
vir nomine David Valachi nemoque sanus neget artem caseos
montanos fumandi necnon totam indolem cultumque monticolarum una
cum pastoribus Valachis in Poloniam Slovaquiamque venisse.
Scripsit Nanompouphos
|